Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Quomodo Ignis accendatur. ſit carbonum Sulphur atque Spiritum concitari in motum, adeo-
que particulas diſſolui, res videtur carere diſſicultate. Sienim, vt
ſuperioribus diebus innuebam ex Ariſtotele Probl. ſect. 23. quſae; ſt. 22. *vix illa eliquant, quæ facilè tranſmeant, contrà celerrimè diri-*
*munt, quæ per vim ſe intrudunt,* id quoquè in vſtione dicendum
videtur, videlicet igniculis commotis exarſionem promoueri non
poſſe, ſi illis pateat multo facilior exitus ad auolandum, quàm
aditus in poros corporis comburendi, ſiue id ex meatuum angu-
ſtiâ, ſiue ex igniculorum paucitate contingat: Fieri ſiquidem po-
teſt, vt amplior quidem ſit exitus, quàm meatuum oſcula, mul-
titudo tamen, aut vehementia igniculorum ſibi ipſa moram in-
ferat, ne omnes ſimul erumpant, adeoque interea, dum in mo-
liendâ eruptione momentum temporis teritur, igniculi aliqui ſe
per vim in poros corporis anguſtiores intrudant, & compagem diſ-
ſoluendo, corporis eiuſdem igniculos ad ſimilem commotionem
proritent. Hinc quia ſingulorum puluiſculorum pori exiliores ſunt
intercapedine, qua puluiſculi ipſi diſiunguntur, igniculi proſi-
lientes ex puluiſculis illis, quos primùm proxima pruna incendit,
cum pauci ſint, facillimè permeant per huiuſmodi interualla, quin
ſubeant poros aliorum puluiſculorum, qui propterea non accen-
duntur. Quando verò ceruſſa permiſta eſt carbonum puluiſculis,
illa plumbeam adhuc naturam redolens, virtute igniculorum à
candente prunâ tranſmiſſorum liquata complectitur puluiſculos
aliquot carbonum, adeò vt ab ardentibus iam puluiſculis erum-
pentes igniculi, & in hos puluiſculos, quos ceruſſæ liquatæ parti-
cula complectitur, incurrentes non valeant tranſmeare; ac propte-
rea carbonum puluiſculos incendant: ex quibus ſimiliter exilien-
tes igniculi alias ſubinde ceruſſæ particulas proximas eliquant, & eadem ratione carbonum comminutorum exarſionem propagant. Ignis autem ampliſicatus & faciliùs, & vberiùs peruagatur in-
teriores acerui partes, nam carbonum plures puluiſculos cir-
cumplexus illos incendit, & proximas ceruſſæ particulas eli-
quat.

Maur. Hoc tamen animaduertendum, interiores illas cauernu-
las non modò non ſemper obeſſe conſlagrationi, ſed etiam adiu-
mente [?] eſſe; cum enim in eas deuenerint tumultuantes igniculi, ibi
ſe liberiùs explicant, ac celeriùs agitati inuadunt proximas parti-
culas maiore impulſu, faciliùſque diſſolutâ compage earum igni-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer