Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Septima. vindicati ad interiora ligni proſerpant pro ſuâ quiſque mobilitate,
& incendium promoueant. Sic apud Virgilium lib. 1. Æneid. .. .. .
*primùm ſilicis ſcintillam excudit Achates, ſuſoepitque ignem fo-*
*lijs, atque arida circum Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite*
*flammam. *

Dand. Satis dilucidè explicata mihi videtur incenſio ex tritu,
eiuſque propagatio in fomite & in materiâ, neque aliquid circa
ignem noſtrum vulgarem contingere videmus, cuius explicatio-
nem hinc petere nequeamus. Quamuis autem tuæ ſententiæ fi-
dem, & autoritatem, & ſirmamentum adiungere meâ oratio-
ne non ſit opus, ſi per vos licet, quid mihi antè aliquot an-
nos à præſenti diſputatione non alienum acciderit, expo-
nam.

Maur. Auidiſſimè excipio, quæcunque ad me docendum,
vel dedocendum, opportunitatis aliquid aut adiumenti ha-
bent.

Dand. Iuſſeram carbones in minutiſſimos puluiſculos contun-
di; tùm illis in aceruum aggeſtis ardentem prunam admoui ita, vt
proximæ carbonum particulæ extinctæ ignem aliquatenus conci-
perent; ſed, amotâ prunâ, non ſerpebat ignis ad conſequentes
carbonum particulas depaſcendas, verùm extinguebatur. Carbo-
num pulueri immiſcui ferè tantundem ceruſſæ comminutæ, & mi-
ſturæ color ſubobſcurum cineris colorem æmulabatur. Admoui de-
nuò candentem prunam; & miſtura adeò feliciter ignem concepit,
atque ſeruauit, vt diu durauerit, & nihil demum reliquum fuerit
præter maſſulam ſubalbicantem ruditer concretam, quam procli-
ue eſt exiſtimare coaluiſſe ex ceruſſæ particulis vi caloris coëunti-
bus. Mirabantur autem, quicunque aderant, quid cauſæ fue-
rit, quare, cum neque puluiſculi carbonum, neque ceruſſa ſepa-
ratim arderent, permiſti atque confuſi arderent; neque enim
videbant, cur ad gignendam (vt ipſi quidem opinabantur) ignis
formam non ſatis eſſet carbo comminutus, qui integer eaſdem
particulas effectrici cauſæ ſubminiſtrâſſet opportunam materiam
ad nouæ formæ ignis eductionem: Nam de ceruſſâ ex plumbo va-
pore aceti genitâ facilè conſtabat, ſeorſim ineptam eſſe ad conci-
piendum ignem: quid verò hæc cum puluiſculis carbonum ruditer
confuſa tribuere poſſet, non ſatis intelligebant. Verùm ſi nihil
gigni oporteat in exarſione, ſed ſolùm ab immiſſis igniculis opus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer