Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Quomodo Ignis accendatur. rat ligneus bacillus, ſiue ex hederâ, ſiue ex lauro deſumptus, vti-
que aër non minùs comminuitur, quàm ſi lignum aliud ſiue laurum,
ſiue hederam, idem bacillus tereret, nec tamen aër inignis natu-
ram tranſit.

Dand. Non quæcunque, delectu omni & diſcrimine remoto,
incendi poſſunt; ſed vt Ariſtoteles docet lib. 4. Meteor. ſumma 3. cap. 2. poſt med. ἔςι δὲ καυςὰ, ὅσα ἔ χ{ει} πόρους δεκτικούς πυρὸς,
{καὶ} ὑγρότητα ἐν τοῖς κα\’τ ἐυθυψρίαν πόροις ἀ{σθ}ενεςέραν πυρός. ὅσα
δὲ ἢ μὴ ἐχ{ει}, ἢ ἰχυροτέραν, \~ὁιον κρύςαλλος, {καὶ} τὰ σφόδρα χλωρὰ,
ἀκαυςά. *ſunt autem combuſtibilia, quæcunque babent meatus ſuſce-*
*ptiuos ignis, & bumiditatem in ijs, qui ſecundùm directum,*
*meatibus debiliorem igne: quæcunque autem aut non babent* (poros
capaces) aut fortiorem (humiditatem habent) *velut glacies, & quæ*
*valdè uiridia ſunt, incombuſtibilia. *

Maur. Ideò ſicca eſſe oportet ligna, vt ex eorum tritu accendi
poſſit ignis: ſietenim humore redundent, lentorem habent parti-
culæ, & flexibilitatem, cum potiùs friabiles eſſe conueniat, vt
in illo conflictu luxatione diſſolui incipiat compages, tùm Spiritus
vnâ cum Sulphure eluctantes Terræ permiſtæ vincula, atque poros
ligni peruagantes (quos vtique humore non obſtrui neceſſe eſt) ſuo
impulſu concutiant obuias particulas, & coagmentatos in illis
cum aquâ & terrâ igniculos ad defectionem ſollicitent: vbi enim
& Sulphureas particulas, & Spiritus, & Sales Volatiles plures
libertatem nactos fuiſſe contigerit, collatis viribus proximas li-
gni partes impetunt, atque illas celerrimè commoti diſſoluunt: Qua in agitatione ſpatia ampliora querentes proſiliunt, & proxi-
mum fomitem, ſi quem repererint, corripiunt. Citò autem in
fomite propagatur, atque ampliſicatur ignis, quia materia arida
eſt, & rara adeò, vt immiſſi igniculi facillimè per tam multos il-
lius meatus excurrere, & plures ſubinde particulas ſulphureas
commouere, ac diſſoluere valeant. Hinc fomite, ſtipulâ nimi-
rum, folijs aridis, paleis, papyro, & ſimilibus vtimur ad accen-
denda ſarmenta, atque his ad craſſiora ligna comburenda, vt mul-
ti igniculi, potiſſimùm ſulphurei atque ſpiritus, è fomite vno impetu
erumpentes aggrediantur plures ſarmentorum particulas, & in eo-
rum meatus per vim ſe inſinuent, vbi ſimili agitatione tumultuan-
tes horum Sulphur, atque Spiritum, ac Salem volatilem impel-
lunt, commouent, exagitant vſque eò, dum & iſti in libertatem

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer