Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Septima. pag. 72. *ex radice arboris Ambaiba ignem in deſertis peregrinates*
*collidendo, alijſque artibus, egregiè eliciunt. * Qua autem arte id
præſtent, deſcribit Georgius Marcgrau. in Hiſtor. rer. nat. Braſil. lib. 3. cap. 1. pag. 92. *Ex Ambaiba,* inquit, *ignem ſinè pyrite & *
*chalybe ita eliciunt Braſilienſes. Fruſtum ligni, aut potiùs radicis*
*buius arboris ſumunt exſiccatum; in eo faciunt foraminulum,*
*buic immittunt bacillum faſtigiatum ex duro aliquo ligno, & quaſi*
*terebrando circumagunt, pedibus frustum illud immotum deti-*
*nentes, ac applicantes folia ſicea arborum, ſeu goßypium: ſic eli-*
*ciunt ignem, prout libet. * Loquens verò lib. 2. cap. 8. de li-
gno Caraguatâ-guacû ait illud ſiccatum inſtar funiculi ſulphurati
ardere, atque ex eo ignem elici poſſe duriore ligno applicato. Et
apud eundem lib. 2. cap. 3. in Annotat. Io: de Laët ex Franciſco Xi-
menez, Achiotl (idem eſt cum Vrucu Braſilienſium) *eſt arbor mo-*
*le, trunco, figuraque omnino Aurantiæ ſimilis: materies ſpinoſa & *
*candida, quæ vtilis est ad ignem eliciendum inſtar ſilicis confri-*
*cando interſe. * Quantum autem frictus valeat, etiam ſi non ſint
ferulacea & exotica ligna, ſatis docetid, quod legimus in Dia-
rio Nautico Iacobi le Maire anno 1615. die 6. Decembris, ſub al-
titudine Poli gr. 47. min. 25. ad latus Septentrionale Portûs *Deſire; *
vbi hæc habentur: *Atque bìc conſultum iudicauimus aliquandiu*
*ſubſiſtere, nec in apertum nos Oceanum dare, ne Maris æſtu retro-*
*ferremur, qui bìc loci tantâ rapiditate in Auſtrum fertur, vt demiſ-*
*ſus funis anchorarius, veloci nauis raptu, foraminis, per quòdrue-*
*bat, latera margineſque accenderet, vt fumigans lignum aquâ reſtin-*
*gui neceſſe eſſet. *

Maur. Hæc omnia, & multa huiuſmodi, quæ poſſem facilè
congerere, niſires eſſet extra omnem controuerſiam experimentis
plurimis teſtata, ſatis oſtendunt, non aliunde, ignem peten-
dum eſſe, à quo lignum accenditur, quàm ex ipſo ligno, quod
teritur; adeò vt præclarè dixerit D. Gregorius Nazianzenus à S. Dorotheo laudatus ſerm. 10. ante med. *Ignis, materiæ fœtus & *
*germen eſt, & ipſam materiam conſumit, velut malitia malos de-*
*perdit. * Neque enim audiendi ſunt, qui in illo lignorum conflictu
ita aërem conteri exiſtimant, vt ex eo ignis gignatur, aëre ſcili-
cet in ignis naturam tranſeunte. Nam illa aëris in ignem conuer-
ſio non temerè, & nullâ ratione aſſerenda, ſed validioribus argu-
mentis ſtabilienda priùs eſſet; ſiquidem duriſſimam glaciem ſi te-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer