Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Grad. Quis ergo illum vindicat in libertatem?

Maur. Non vna eſt ignis accendendi forma: aliquando enim
materia admoto extrinſecùs igne ignem concipit, vt quotidie ex-
perimur; aliquando intus incluſum periculum eſt, & ſponte ſuâ
materia exardeſcit, vt foeno non ſatis exiccato contingit: aliquan-
do verò vehementi tritu elicitur ignis, ex quo non rarò pro ratio-
ne corporis ortum habet eiuſdem corporis, aliqua ſaltem ex par-
te, conflagratio.

Grad. Ignem è ſilice excutere inuenit Pyrodes Cilicis filius, ſi
Plinio lib. 8. cap. 56. credimus, eundem aſſeruare in ferulâ, Pro-
metheus. Paſtoribus autem tam vtile inuentum attribuit Ouidius
lib. 4. Faſt. .. .. *cum ſaxis paſtores ſaxa feribant, Scintillam ſubitò*
*proſiluiſſe ferunt. Prima quidem perijt, stipulis excepta ſecunda*
*eſt; Hoc argumentum flamma Palilis habet. * Sed non ardet ſilex,
quantæcunque excutiantur ſcintillæ: cum tamen ex lignorum
tritu accendatur aut vtrumque, aut alterum. Ignis Veſtæ, vt ait
Feſtus Pompeius lib. 9. *ſiquando interſtinctus eſſet, Virginesverbe-*
*ribus afficiebantur à Pontifice, quibus mos erat tabulam felicis*
*materiæ tandiu terebrare, quouſque exceptum ignem cribro æneo*
*Virgo in ædem ferret. * Cuiuſmodi verò eſſet lignum illud tere-
brandum, non commemorat Feſtus, quia fortaſſe deſinitum non
fuerat, modò eſſet felix materia, hoc eſt, vtilis & opportuna. Neque enim ex quolibet ligno indiſcriminatim ignem tritu elicere
poſſumus, ſed aliquæ arbores ad hoc potiſſimùm aptæ ſunt & ac-
commodatæ, quibus ſcilicet vis caloris ineſt. Hinc Plinius lib. I6. cap. 40. ſcripſit calidas eſſe arbores, morum, laurum, hederam, & omnes, è quibus igniaria fiunt. *Exploratorum,* inquit, *boc vſus*
*in caſtris, paſtorumque reperit, quoniam ad excutiendum ignem*
*non ſemper lapidis occaſio eſt. Teritur ergo lignum ligno, ignem-*
*que concipit attritu, excipiente materiâ aridi fomitis, fungi,*
*vel foliorum, facillimè conceptum. Sed nibilbederâ præſtantius,*
*quæteratur lauro, laurumque terat. *

Dand. His adde (quoniam exoticis noſtratia confirmari liben-
ter audis, Gradonice) Braſilienſium morem eliciendi ignem ex li-
gnis ſe viciſſim terentibus: nam teſte Guillelmo Piſone de medici-
na Braſil. lib. 1. pag. 5: *è colliſis lignis Caragua-tâguacû, & Imbaiba*
*alijſque ferulaceis plantis ibidem naſcentibus, ignis luculentiùs,*
*quàm ex concuſſo Silice, à Barbaris elicitur. * & lib. 4. cap. 22.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer