Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Prima. naturâ data celebrabant OEnopides Chius Ignem & Aërem, Hip-
pon Rheginus Ignem & Aquam, Onomacritus Ignem, Aquam, & Terram, Empedocles Ignem, Aërem, Aquam, Terram, vt apud Sex-
tum Empyricum legiſſe me memini lib. 8. aduerſ. Mathem. cap. pe-
nult. & lib. 3. cap. 4. Pyrrhon. Hypot. Adeò hominum mentibus à na-
turâ inſita videtur Ignis notio, vt, ſi philoſophantes, atque impreſſa
ſibi rerum quaſi veſtigia recognoſcentes, cætera quidem elementa
in corporibus deprehendere non valerent, de Igne certè non dubita-
rent. Quarum autem rerum conſignatas in animis notiones habe-
mus, eas nobis maximè neceſſarias eſſe nemo ambigat, quem ire per
ſingula non pigeat.

Nunquam mihi aquæ vtilitatem commendanti, inquit Dandu-
lus, in animum incidit ſtulta quorundam cogitatio, qui, quaſi co-
lumnam non erecturi, niſi baſim ei ſubijciant, nihil laudare noue-
runt citrà alterius vituperationem. Maxima eſt, fateor, ignis vtili-
tas: immò, ſi oculos mentemque reuocemus ab vniuerſo genere, quo
ignis natura comprehenditur, & nonniſi ad vulgarem ignem, ruſti-
canæ caſæ inquilinum, diſputationem reflectamus, nec mihi ſanè,
nec vobis tantum ſuppetit otij, quantum Babylonijs, qui omnes
palmæ vtilitates recenſuerunt, & , vt Caphiſus apud Plutarchum
lib. 8. Symp. quæſt. 4. narrat, *eam celebrabant, atque decantabant ar-*
*borem, quòd ipſis CCCLX. vtilitatum genera præberet*. Illud præ cæ-
teris animaduerſione dignum videtur, quod ex tot generibus nul-
lum eſt animal præter hominem, quod exigne vſum capiat aliquem: immò verò quò illa magis propter feritatem ab humanitate rece-
dunt, eò acerbiùs ignem oderunt. Sic Leones quamuis rotarum or-
bibus circumactis, curribuſque inanibus, & gallinaceorum criſta,
cantuque terreri dicantur, ijs tamen ab igne maximè terrorem incu-
ti author eſt Plinius lib. 8. cap. 16. : Notum eſt autem, atque vulga-
tum Ennianum illud apud Ciceronem lib. 2. de Offic. cap. 4. *Quem*
*metuunt, oder unt: Quem quiſque odit, perijſſe expetit. * Serpentes pa-
riter ignem valdè odiſſe, tum quòd oculorum acies illum intuens
hebeſcit (*anguibus autem vniuerſis hebes viſus est,* ait Iſidorus lib. 12. Originum cap. 4.) tum præcipuè quòd ignis natura aduerſatur
veneno, niſi me fallit memoria, apud Mizaldum legi: nec fidem illi
abrogandam duxi, quamuis non ignorarem à Plinio traditum lib. 16. cap. 13. *ſi fronde fraxineâ gyro claudatur ignis & ſerpens, in*
*ignempotiùs, quàm in fraxinum fugere ſerpentem: * quanta enim

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer