Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Quomodo Ignis accendatur. cto, extillauit Spiritus Vitrioli clarus & albus. Neque cuiquam
dubium eſſe poteſt, an pars illa reſidua in Retortâ ſit maximè ſa-
lina; quandoquidem priùs ex Spiritu rectificando abſtractum eſt
per Balneum phlegma vſque eò, dum acidæ guttæ defluere inci-
perent, tum acidus liquor, vtique ſalinus, inditus eſt in Retor-
tam, vt Vitrioli Spiritus clarus & albus eliciatur ex illo: id verò,
quod remanet, ſeparatis fęcibus terreis, ad ſalis naturam perti-
net, quamuis Olei nomine donetur. Hoc Oleo lapidis Turcheſiæ
cutim exedunt aliqui, vt ſubiectus color appareat elegantior,
quando iam extimus color euanuit. Quid? quod olea, partes ſci-
licet pingues, quæ extrahuntur ex herbis, & floribus ſiccis, ex
ſeminibus, ex aromatibus, non ſinè ſalis ope educuntur, cuius
congrua menſura illis additur, vt longiore, aut breuiore dige-
ſtione diſſoluat Mixti particulas, & deſtillatione eliciatur aqua
& oleum, quod deinde ſeparatur. Hinc ſatis innoteſcere videtur
ſalis efficacitas in diſſoluendis corporibus; ideoque & calci, & ci-
neri quę ineſt propria virtus caloris, non niſi Sali potiſſimùm tri-
buenda eſt, cum reliqua fuerint ab igne abſumpta: πάνΤα γὰρ
ὅσα πεπύρωτ{αι}, vt cum Ariſtotele loquar lib. 2. Meteor. cap. 3. ad
med. ἔχ{ει} δ{υν}άμ{ει} θερμότητα ἐν ἀυτοῖς. ὁρᾶν \’δ έξεςι κὶ τ{ηὺ} κονίαν
{καὶ} τ{ηὺ} τέ φραν. *Omnia enim quæcunque ignita fuerunt, habent*
*potentiâ calorem in ſeipſis: videre autem licet & calcem & ci-*
*nerem*.

Maur. Petenda eſt igitur exarſionis explicatio non aliunde, quàm
ex naturis illis, quæ in conflagrante corpore inſident, & ignicu-
los appellitauimus, quadam vocabuli communione, ſiue Sales
ſint, ſiuè Sulphureæ particulæ, ſiuè Spiritus. Cum autem exar-
ſionem omnem efficiat exuperantia caloris corpus abſumentis, ca-
lorem verò, ſiue lenis, ſiue acer ille ſit, incitationem igniculo-
rum ſiuè blandam, ſiuè vehementem, eſſe olim conſtituerimus,
manifeſtum eſt exardeſcere non poſſe corpus aliquod, quin eius
igniculi vehementi concitatione agitentur: pro ſuâ igitur quiſ-
quenaturâ dum commouetur, corporis coagmentationem ſolui ne-
ceſſe eſt, vt igneſcat.

Grad. At quærenti, Vtrùm in ligneo huius cubiculi laqueari
prorſus integro & incolumi inſit ignis, ſi ineſſe reſpondeam, non
tamen ardere, nonne ignem ab ardore ſeiungens pugnantia lo-
qui videbor, & vulgo riſum mouebo? ſi negem, continuò

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer