Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Quomodo Ignis accendatur. ſuſtinent, & in cineribus relinquuntur, Sales Fixos dicimus, & mole tenuiores ſunt, & motu concitatiores; ideoque ignem & ca-
lorem non ſuſtinent, ſed auolant, & calcinatione diſcutiuntur,
atque euaneſcunt. Ex quo fit poſſe huiuſmodi Sales, dum igne
ſtimulante agitantur, ſponte erumpere ex corpore, atque à ſimul
exeuntibus Spiritibus deferri longiùs, quàm inſita Salibus graui-
tas cœteroqui pateretur. Agitari autem Sales Volatiles ſuapte na-
turâ, illud indicat, quod ſi cum ſanguine è venis edacto permi-
ſceatur Sal Volatilis, fluidus permanet ſanguis, neque concre-
ſcit, vt multiplex docuit experimentum. An quia, dum Sal ille
in omnes partes agitatur, non ſinit particulas ſanguinis quieſce-
re, vt concreſcant? Certè in venis ſanguinem fluere, nec coa-
gulari, ſapientiores tribuunt tenuiſſimo halitui, vi cuius ſangui-
neæ particulæ incitantur; cohæreſcunt verò, vbi halitus ille ex-
pirauerit. Porrò *ex ſanguine adhuc calente exhalare vaporem*
*quendam, qui linguam palatumque acri, ac propè ſalſâ morda-*
*citate perſtringit*, teſtatur Thomas Cornelius progymn. 7. & ad-
dit, *Quin ſalſilago hæc manifeſtò ſe prodit in ſanguine intrà vi-*
*ui, & palpitantis etiam tum cordis conceptacula contento; quæ*
*mox euaneſcens, concretum ſanguinem guſtatui dulciorem reddit. *
Huiuſmodi verò halitum, ex quo ſapor habetur, quis neget eſ-
ſe Salem Volatilem? His Volatilibus Salibus refertus eſt aër,
quibus non paucorum effectuum origo tribuenda eſt, & virtu-
te ſoluendi præditi ſunt, in ijs maximè, quæ diuturno tritu diſ-
ſoluuntur.

Iam verò quod ad vim ipſam caloris attinet, maior ne ſpiriti-
bus? an ſalibus? inſideat; in tantâ Spirituum & Salium varie-
tate, aliquid quaſi definitum aut certum afferre, temeritatis no-
tâ fortaſſe non careat; quid enim, ſi languidiores Spiritus cum
acerrimis Salibus, aut viciſſim mitiſſimi Sales cum vehementiſſi-
mis Spiritibus comparentur? An ideò tantùm, quia pars generi
Spiritûs aut Salis ſubiecta eſt, natura quæpiam pollet virtute maio-
re commouendi reliquas naturas? Celeres ſunt, fateor, Spirituum
motus, tardi Salium; illis mira gracilitas facilem in tenuiſſimos
poros aditum præbet, hos prohibet paulo craſſior moles: Sed, ſi
validiore impetu tardi Sales, quàm celeres Spiritus impellant ob-
uias particulas, nonne hæ à Salibus faciliùs, quàm à Spiritibus
diſſipantur? Certè ſi in quieſcentem nauim celerrimè acta ſcaph@

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer