Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Septima. re diſiunctæ, & motu diſſidentes naturæ conſentiunt ad formanda
& fingenda corpora.

Huiuſmodi mobilitas naturarum Calidarum (quæ ob idipſum
ſolùm quia calidæ ſunt, per ſe quidem non habent definitam ali-
quam regionem aut poſitionem) nullam peculiarem habet affini-
tatem cum grauitate potiùs, quàm cum leuitate, ſed illi cum
vtralibet æquè conuenit: Nam Sali & Sulphuri grauitas ineſſe vi-
detur, Spiritibus verò, ſaltem aliquibus, fortaſſe leuitas tribui
poteſt, ſi cum Sale & Sulphure comparentur, aut cum Terrâ & Aquâ: propterea, dum commiſtio perficitur, accidere poteſt
graues naturas ſurſum pelli, leues deorſum reflecti, motuque
compoſito particulas agitari; id quod maximè confert ad illas ex-
quiſitiùs confundendas. Cœterùm quando naturas aliquas vola-
tiles dicimus, hoc eſt vi caloris externi ſeparabiles, nec perma-
nentes, vt fixę, non continuò illas etiam leues ſtatuimus; fieri
enim poteſt, vt à corpore euolent, quia, cum celerrimæ mobili-
tatis ſint, neque valeant omnes pro ſuâ ingenitâ vi agitari in-
trà corporis anguſtias, aliquas erumpere neceſſe eſt. Quemadmo-
dum ſi in aulâ hominibus refertâ omnes inuaderet ſubita quędam
libido huc illuc velociter excurrendi, fieri non poſſet, quin plu-
res, quâ data porta, erumperent, vt pauciores vacuâ in aulâ
ſe iactarent; nam etiamſi neminem illorum teneret cupiditas eua-
dendi in atrium, illis tamen incumberet exeundi neceſſitas, ſi con-
cepto vehementi diſcurrendi ſtudio ſatisfactum vellent. Simili fe-
rè ratione, ſi corpus Spiritibus turgeſcens, cuiuſmodi eſt vinum
generoſum, aggrediatur proximi ignis calor, ſoluto cum alijs par-
ticulis vinculo, ſollicitati in motum ſpiritus agitari nequeunt
omnes intrà ſpatium, quo priùs continebantur, atque adeò, dum
plures ſimul conantur moueri, aliqui erumpant ex illis anguſtijs
neceſſe eſt; cumque ij, qui reliquiſunt, ſublato ſaltem ex parte
impedimento valeant celeriùs agitari, ſemper maius ſpatium exi-
gunt, ac proinde alij ſubinde ſpiritus partim extruduntur, partim
ſuâ agitatione ſe ex illis anguſtijs proripiunt: in aërem autem libe-
rum venientes dum illum agitant, etiamſi ſuopte nutu ſurſum non
ferantur, ab agitato aëre ob ſuam tenuitatem abripiuntur ſurſum,
deorſum, vltrò citroque commeantes, ſicut terrenis puluiſculis
accidere paſſim obſeruamus. Hinc Sales aliquos naturâ ſuâ vola ti-
l [?] es eſſe cenſeo, tametſi graues, quatenus præ ijs, quos, quia ignem

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer