Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Quomodo Ignis accendatur. quid nouum conſurgeret ex illâ permiſtione particularum prorſus
homogenearum, cum idem haberetur etiam, ſi omnes quieſce-
rent: *Natura* autem, vt illam vocat Cicero lib. 2. de Nat. *Con-*
*ſultrix & prouida vtilitatum opportunitatumque omnium* nihil agit
niſi cum vtilitate coniunctum, quia fruſtra & ſinè cauſâ quid fa-
cere, ſicut Deo dignum non eſt, ita abhorret à Naturæ (quæ
vtique nil aliud eſt præter Deum iuxta rerum exigentias operan-
tem) prouidentiâ, qua omnia in mundo adminiſtrantur: ideò,
vbi nulla ſenſibus obijciuntur motûs argumenta, neque menti
vlla apparet motûs vtilitas, motum adſtruere non debemus; quia, vt iterum cum Cicerone loquar lib. 3. Offic. *Nihil tam eſt*
*ſecundùm Naturam, quàm vtilitas*. Sic obſeruatum eſt ea, quæ
omnino ſimiles habent particulas, minimè fermenteſcere; ideò
nec aquæ deſtillatæ, nec olea Chymica, nec Spiritus Vini, nec
alij ſimplices huiuſmodi liquores commouentur. Quod ſi proxi-
mæ fiant naturæ ſpecie differentes, ſiue ad idem genus, ſiuè ad
plura genera pertineant, iam cum vtilitate aliquâ contingere po-
teſt permiſtio, ex qua in tertiam aut inchoatam, aut perfectam
naturam plures diuerſæ particulæ temperentur: propterea tunc
omnes mobilitatem ſuam exercentes ſe viciſſim, & quas obuias
habent motûs expertes particulas, atterunt, atque comminuunt,
vt faciliùs minima commiſceantur. Hinc ſi oleo Terebinthinæ
inſpergas in cyatho Spiritum vini defæcatiſſimum, innatabunt
quidem olei guttulæ, ſed quaſi æſtro agitate diſcurrent per ſu-
perſiciem Spiritûs vini; vtrique enim vis caloris ineſt; id quod
non contingit, ſi aquę fontanæ oleum illud inſpergatur. Similiter
ſi Nitro liquenti in crucibulo inijcias Sulphuris Communis par-
ticulam, hæc vi caloris dum ſoluitur, igniculos emittens nitri
pinguedinem abſumentes, huc illùc diſcurrit. Motus hic agita-
tionis, quo Principia Calida ſe omnem in partem verſant, ſimpli-
citer & abſolutè naturalis dicendus eſt; naturæ quippe ſimplices
ad mixta componenda iam tum ab ortu rerum deſtinatæ ſunt: quamquam fieri non poſſit, vt ſingulæ careant omni reſiſtentiâ; vel enim commouentur & luxantur Principia Paſſiua & Frigida,
que motui moram inferunt, vel occurrunt alia Principia Actiua
Calida diuerſæ mobilitatis, & inæqualis aut oppoſiti motûs,
adeoque ſe viciſſim vrgent, aut repellunt. Hæc eſt celebris illa
Elementorum diſcordia concors, & concordia diſcors, qua gene-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer