Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Septima. volatiles fieri videntur, cum ab illis abripiantur: eâ ferè ratione,
qua plumbeus globulus pluribus veſiculis inflatis, aut ſuberis cor-
ticis fragmentis connexus ex altiſſimâ aquâ emergit. Contra ve-
rò, ſi Aquæ Stygiæ, quæ ſunt liquores ſalini, conferantur cum
Spiritibus quibuſuis vehementioribus, longiſſimè acriores ſunt,
cum metallum erodant, ac ſoluant. Audiui ſæpius commemo-
rantes, in Sicilia hoc edulij genus aliquando parari; in ahenum,
vbi excoquitur ſaccharum, immittunt Capum, aut lactentem por-
cellum, & (tanta vis eſt ſucci illius feruentis) poſt exiguam tem-
poris moram extrahunt benè coctum, & conditum: hoc ſanè
tribuendum eſt Sali. Mihi autem ſpectanti ingens caldarium, in
quod aquę ſalſæ riuulum deriuabant, vt ope ignis in vaporem
abeunte aquâ reliquus eſſet ſal regionis illius ciuibus diſtribuendus,
narrauit operarum præfectus, infelicis cuiuſdam infortunium, qui
dum circa ſupremum vaſis labrum neſcio quid pro ſuo munere in-
cautiùs ageret, caſu pedem in liquorem illum feruentem immi-
ſit, & illico abſtracta eſt ab oſſibus caro: id quod vtique non
præſtitiſſet quilibet Spiritus etiam inflammatus. Ex quibus hoc
probabiliter inferri poteſt, quod acrior ſit Salium, quàm Spiri-
tuum calor.

Maur. Duplex mobilitas Principijs Calidis ingenita attenden-
da eſt: altera ſpectat poſitionem in ſphærâ elementari, prout iux-
ta ſuam quodque ſpeciem leuitatem habet, aut grauitatem; al-
tera reſpicit corporis miſti compactionem. Primam non exercent
aſcendendo aut deſcendendo, niſi priùs extr à locum ſibi debitum
delata fuerint; ſublatâ enim externâ vi, in locum ſuum conten-
dunt rectâ, quoad fieri poteſt, viâ, ibique conquieſcunt: qua-
propter motus ille rectus in quietem naturæ debitam deſinens non
eſt abſolutè & ſimpliciter naturalis, ſed tantùm comparatè, & ex hypotheſi; namque ſi per vim abſtracta non fuiſſent à loco ſe-
cundum naturam ſibi conſtituto, neque aſcendere, neque de-
ſcendere conarentur. Altera mobilitas ad corporum temperatio-
nem inſtituta, non ad locum, aut ad medium circumſtans refer-
@ur, ſed tantummodo ad naturas, quas vnumquodque proximè
attingit: ſi enim non fuerint ſpecie diſpares, ſed eiuſdem planè
rationis, vt ſi fuerint Sales ad ſpeciem eandem vltimam pertinen-
tes, non eſt cur ſe ad motum incitent, qua commotione inter ſeſe
commiſceantur, nihil quippe emolumenti perciperetur, neque

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer