Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Septima. ad aquam ipſam vaſe contentam deueniant: impulſus quoquè,
quo aqua cadens percutit phialam, iuuat ad aliquos ſaltem eiuſ-
dem phialæ poros dilatandos. Quantum autem ad inſinuandas
particulas iuuet liquoris cadentis motus, teſtantur Medicorum
Embrochæ, ſiue ſit continuata irrigatio proluendo membrum li-
quore ex vaſculo proboſcide inclinatâ, ſiuè ſit ſtillicidium gutta-
tim decidente liquore ex gutturnio; Porrò idem contingit, ſi phia-
la quieſcat, & moueatur aqua, ac ſi intrà aquam ſtagnantem mo-
ueatur phiala: id quod optimè nôrunt Benaci lacûs accolæ, qui
cænaturi ſcapham ingredientes, lagenas vino plenas ſcaphæ adal-
ligatas pendere ſinunt intrà aquam, & remigibus ſcapham agen-
tibus, vinum refrigeratur: tunc enim pariter aqua mouetur,
& tenuiſſimæ particulæ aqueo latici permiſtæ Spiritûs natu-
ram ſubtilitate æmulantes penetrant per vaſis poros in vi-
num.

Grad. Ac ne hoc quidem mihi videtur ſilentio prætereundum,
quod multa habemus citrà controuerſiam, & omnium conſenſu,
Virtute Frigida iuxta varios gradus frigoris, quod re ipſa vim ſuam
exercens in actum deducitur: vis autem illa frigefaciendi nec Ter-
ræ damnatę, nec Phlegmati inſipido tribuenda eſt, ſed particulis
multo tenuioribus & Pneumaticis, quæ leni calore facilè ſeparan-
tur. Quod ſi ex huiuſmodi corporibus ſtillati humores igne ad-
moto ferueant, omni ſuâ facultate deſtituuntur, Spiritibus ni-
mirum frigidis abreptis à Calore; ideoque faciliùs muco-
rem contrahunt, atque putreſcunt, quàm communis aqua
decocta.

Maur. Conſtituto hoc Principiorum Phyſicorum numero,
quorum nomina ex quadam analogiâ mutuamur ab ijs, quæ ocu-
lis ſubiecta ſunt (neque enim Salis aut Sulphuris Communis
proprietates omnes conueniunt cuicunque Sali, aut Sulphuri,)
obſeruandum eſt Spiritum quidem Sulphuri, quaſi cognatæ na-
turæ, promptè cohærere, at non ita facilè Sali commiſceri; vi-
demus nimirum Salem, aut Saccharum, iniectum Spiritui vi-
ni rite liberato ab omni phlegmate, ægrè diſſolui, Spiritum au-
tem, dum ex vino extillatur, ſecum trahere plurimas ſulphureas
particulas, quæ flammam concipere poſſunt; nam vt notauit
Beguinus lib. 3. Tyrocinij Chym. cap. 2. *quod inter Spiritum & *
*Phlegma deſtillatur, aqua ardens eſt*; primùm ſcilicet exeunt

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer