Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Quomodo Ignis accendatur. noſque conſtituant, ſatis eſſe poſſunt Phyſicæ contemplationi
Idcirco tria Principia Actiua & Calida Salem, Sulphur, atque Spi-
ritum, tria Paſſiua & Frigida Terram, Aquam, atque Spiritum Fri-
gidum admittenda eſſe exiſtimo. Et quidem ex vino generoſo, ſi
per octiduum digeratur in vaſis circulatorijs, quinque illa priora
(quoad maximam partem) ſeparatim haberi poſſunt. Nam ſire-
frigerato vaſe, in quo facta eſt digeſtio, effundatur vinum in cu-
curbitas altas, quibus impoſiti ſint alembici roſtrati, rimis omni-
bus accuratè obſtructis, per balneum Maris elicietur primùm Spi-
ritus: deinde mutato Recipiente, & vrgente calore habebitur
Phlegma, vſque dum deueniatur ad ſimilem melli liquido craſſi-
tiem. Tum per Retortam, ſeruatis ignis gradibus, deſtillatæ fæ-
ces dabunt oleum pingue. Demum ex Capite Mortuo habebitur
Sal aſſuſo phlegmate, digerendo, ſiltrando, & coagulando. Et
obtento Sale, ſi phlegma, quod fortaſſe reſiduum fuerit in Capi-
te Mortuo, abſtraxeris, Terra remanebit. At Spiritum Frigidum
exhibere ſpectabilem ſeparatum à Spiritu Calido nulla ars poteſt,
ſiquidem Spiritus Calidus ob admiſtionem Spiritûs Frigidi cogitur
in liquorem, alioquin in auras abiens, niſi fortè cum humore
aqueo iungeretur, ſe oculis ſubduceret. Cœterùm Spiritus Fri-
gidos eſſe aliquos manifeſtum videtur, & quando penetrabile fri-
gus adurit, & quando cadens aliquandiu aqua ex fontis ſiſtulâ
ſuper phialam aquæ eiuſdem plenam eam ita refrigerat, vt multo
frigidior ſit, quàm aqua ipſius fontis, è quo deſumpta fuit: neque enim aqua, aut terra penetrat in corpus, quod frige-
ſcit: eſt igitur alia tenuior natura, quam Spiritum Frigidum
voco.

Dand. Niſi illa aquæ refrigeratio contingeret ex immiſſis per
vaſis poros ab aquâ cadente tenuiſſimis particulis, quibus referta,
quæ vaſe continetur, aqua vim concipit excitandi acriorem fri-
goris ſenſum, vix intelligi poteſt, quomodo cadentis aquæ fri-
gus, æquè lene ac remiſſum cum frigore aquæ in phialam incluſæ,
gignere valeat qualitatem magis intenſam; quandoquidem huiuſ-
modi virtute prædita non eſſet illa eadem aqua quieſcens; quas
enim frigefaciendi vires adderet motus ille? Fatendum eſt igitur
frigidas particulas (quibus, quia frigidæ ſunt, vltrò commoueri
non conuenit, quemadmodum calidis) ex impetu cadentis aquæ
ingeri in vaſis poros adeò, vt alijs atque alijs vrgentibus, demum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer