Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Quomodo Ignis accendatur. aut aquam inſipidam, aut ſpiritum, aut oleum, aut ſalem, aut
tincturam, quæ à Chymiſtis igne ritè adminiſtrato, ex corpori-
bus miſtis extrahuntur? Accenditur ſulphur ſub vitreâ campanâ
fumum aſcendentem excipiente, & ex orâ vitri ſtillat guttatim in
ſubiectam patinam oleum ſulphuris. Quis illud gignit? ſi non ine-
rat Sulphuri natura illa, quæ Sulphuris ſpiritus eſt; quamuis per
Catachreſim Oleum dicatur. Si quem ex crumenâ nummos au-
reos (& quidem potiùs quàm argenteos) omni præſtigiarum & fallaciarum ſuſpicione remotà, educentem videro, quidni, abſque
vllâ temeritatis notâ, illico pronunciem in crumenâ aureos num-
mos fuiſſe? Neque quantiſcunque argumentationibus mihi per-
ſuaderi vnquam poſſe puto, vinum in vuis, aut oleum in matu-
ris oliuæ baccis non eſſe, ſed à calcantium in torculari ruſticorum
pedibus vinum, & à trapete oleum gigni: licèt enim non diffitear
ſuccum illum tunc demum vini aut olei vocabulo donari, cum
fuerit expreſſus in fluidum liquorem (quia non eſt in folliculo qua-
ſi in vaſe, vt in vtre, aut dolio, ſed tanquam pars vuam conſti-
tuens, aut oleam) illius tamen liquoris particulæ omnes eductæ
ſunt ex vuis, aut ex oleis. Simili ratione, quas in naturas abit
corpus miſtum, cum primùm eius textura ſoluitur, ex ijſdem illud
coaluiſſe libens, volenſque concedo: nec tamen vel leui conie-
cturâ ducor ad ſuſpicandum me à formâ veritatis abeſſe. An autem
in primas ſimpliceſque naturas, permiſtionis prorſus expertes,
diſſolutio corporum fiat, hoc enimuerò illud eſt, de quo ſub-
dubito.

Maur. Non nihil ſanè hoc habet dubitationis; quantumuis
enim ars conetur id, quod vtile eſt, ab inutili dirimere, hoc
vnum præſtare valet, quod alienæ particulæ quam pauciſſimæ im-
miſceantur, ita, vt facilè contemnendæ ſint, cum iuxta propo-
ſitum ſcopum nihil afferant incommodi. Cœterùm omnino ſince-
ram naturam aliquam ſimplicem exhibiturum ſe eſſe ſpondeat ne-
mo prudens & peritus artifex. Ex Spiritu vini (quamuis optimè
rectificato ita, vt totus deflagret) ſi, illum Sali Tartari affunden-
do, artiſiciosè ſeparetur Sal volatilis vini & Sulphur, remanet
aqua inſipida, & quidem eâ copiâ, vt ex librâ vnâ Spiritûs vini,
vix ſemidrachma concretorum Spirituum, hoc eſt pars quæ ſit
adtotum vt 1, ad 256 (vt obſeruârunt peritiſſimi artiſices, qui-
bus libra eſt vnciarum 16) habeatur.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer