Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Septima. qualitatum à naturâ diſtinctio non niſi ex Fidei dogmate innote-
ſcat. Neque igitur Catholicum dogma quicquam officit noſtræ
philoſophandi methodo; neque Phyſicæ, quas conſectamur, ratio-
nes quicquam detrahunt Fidei effatis, ſi à corpuſculis ſola Diuina
vis ſeparare valeat qualitates illis cœteroqui perpetuò affixas, ne-
que vlla naturali virtute perituras.

17. *DISSERTATIO SEPTIMA.*
Quomodo Ignis accendatur.

MAur. Quamuis me nihil dicturum expectatione veſtrâ di-
gnum pro certo habeam, obſequi tamen voluntati ve-
ſtræ, & meam fidem demum liberare neceſſe eſt, explicando,
qua ratione contingat Ignem excitari, & ardere, quin vlla gi-
gnatur natura, ſeu ſubſtantia, quemadmodum iam conſtituimus. Et quidem quæ de Calore heri & nudius tertius diſputauimus, ſa-
tis indicare poſſunt, quid de exarſione dicendum ſit; ſi enim,
dum comburitur lignum, nulla natura gignitur, ſed lignum de-
ſtruitur propter exuperantiam caloris, illud vnum examinandum
ſupereſt, quomodo ligni compages diſſoluatur, vt igneſcat. Ve-
rùm ne quid progredientem diſputationem remoretur, hoc mihi
conceſſum velim, ea in corpore miſto ineſſe, in quæ proximè & im-
mediatè diſſolui poteſt.

Grad. Res mihi ſemper viſa eſt non in opinione dubia, ſed an-
te oculos poſita, vnumquodque corpus ex ijſdem partibus coag-
mentari, in quas poſtmodum reſoluetur, vbi primùm, ſiuè Na-
turæ vitio, ſiue Artis induſtriâ, corrumpetur: adeò vt, quem-
admodum diſiectæ domùs rudera contemplans, ſi lateres, ſaxa,
marmora, cæmenta, calcem aquâ ſabuloque ſubactam, tegulas, li-
gna, & huiuſmodi deprehendam, non dubito aſſerere, ex his
ijſdem domum fuiſſe conſtructam, & viciſſim ruituram domum
in hæc diſſoluendam, ſi ex his viderim illam ædiſicari; ita pari-
ter, quas in particulas dirimi diſtrahique corpus obſeruamus,
abſque cunctatione affirmem ex naturis illis conflatum fuiſſe
corpus.

Dand. Neque mihi videtur relictus vllus à vobis diſſentiendi
locus cui enim cauſæ tribuerem virtutem nunc primùm efficiendi

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer