Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. noſtram philoſophandi methodum perpenderint, vbi de Acci-
dentibus diſſerimus; ideò operæ pretium cenſeo, quæ à me
huius diſſertationis initio, atque in præcedenti, indicata ſunt,
ita dilucidè ac diſtinctè exponere, vt nulli calumniæ ſint ob-
noxia.

Grad. Quorſum tua tendat dubitatio, mihi videor ſatis perſpi-
cere. An putas ita perperam à nobis, aut ab alijs intelligenda eſſe,
quæ dixiſti, vt illa demum cum Euchariſtico myſterio non ſatis co-
hærere deprehendantur?

Maur. Rem acu, vt aiunt, tetigiſti. Hoc illud eſt, quod me
anxium habere poſſet: mallem ſcilicet in Philoſophiâ planè cæ-
cus haberi, quàm nimis oculatus in Fide: hoc-enimuerò eſſet mi-
ſerè cœcutire. Diximus multa corpora immiſſis extrinſecùs igni-
culis incaleſcere; multorum ingenitos igniculos excitari in motum,
atque caloris ſenſum in tangente efficere: Quidni pariter (dixerit
aliquis) ſaporum ſenſus à Salibus linguæ & palati neruos vellican-
tibus ſeu ferientibus, colorum ſenſus à Sulphuribus immiſſam lu-
cem temperantibus ac repercutientibus, oriri dicatur? Hinc vere-
bar, ne quis abſurdam nobis ſententiam impingeret, quaſi admit-
teremus poſt Sacra Verba adhuc aliquam panis aut vini ſubſtan-
tiam manere, cum ſapor & color idem permaneat, atque cœtera
omnia, quæ ſenſum mouentia, panis aut vini ſpeciem ingerunt.

Grad. Suborta eſt mihi quidem aliquando hæc eadem dubita-
tio; ſed vix leuiter animum aduertebam. Cum enim Theologum
quendam, nec ſanè imperitum, ſemel audierim perpendentem à
Patribus in Synodo coactis non vſurpari Accidentium vocabulum,
ne fortè Catholicum dogma videretur peculiari cuipiam Philoſo-
phorum Sectæ alligatum, ſed tantùm doceri, manentibus dun-
taxat ſpeciebus, panis & vini ſubſtantiam conuerti in Corpus & Sanguinem Chriſti Domini; non admodum intereſſe putabam,
quanam demum ratione Accidentis notio explicaretur, modò,
manentibusijs, quæ panis aut vini ſpeciem ingerunt ſenſibus, nul-
lam ibi eſſe panis aut vini ſubſtantiam fateamur, ſed integrum
Chriſtum Dominum. Si intactis armis, ſago, & baltheo, fulmine
ictus periret cataphractus miles, quis eadem inſignia ſibi nota
cernens non ſibi perſuaderet militem adhuc hærere in ſtatione? cum tamen vacua eſſent arma. Simili igitur quadam ratione, ſi
quis exiſtimet ea, quæ ſenſus noſtros mouent, ita quidem na-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer