Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. plurimum pendere exiſtimo. Habent Romani, vt nôſtis, arenæ
loco puluerem, quem Puteolanum (fortaſſe quia extrahitur è
puteis in Arenariam deſcendentibus) vocant; hic calci permiſtus
tenaciſſimè copulat tophos, lateres, & ſaxa, inſignem duritiem
acquirens. Id miratus Belga neſcio quis artis Spagyricæ non igna-
rus, vt ex Viro fide digno accepi, diſſoluit puluerem illum in ſua
principia, & certam ſulphuris portionem arenæ permiſtam depre-
hendit. Quare in patriam redux carbonem foſſilem (ſulphure pro-
cul dubio redundantem) comminutum, iuxta obſeruatam Ratio-
nem, arenæ permiſceri iuſſit optimo euentu, quem animo deſti-
nauerat. Hinc inferre licet validiorem calcem, ſi arena minimè
ſulphurea ſit, & cœtera omnia ſint paria, abundare maiori
ſulphuris copiâ, pro lapidis melioris naturâ, ac proinde cal-
cis calorem non omnino tribuendum igniculis in fornace con-
ceptis.

Maur. Quod ad maiorem calcis viuæ iterum combuſtæ efficaci-
tatem attinet, non videtur admodum difficile explicatu: vbi
ſcilicet calx è fornace exempta refrixerit, vtpote maximè ſicca,
facilè vnitur humido vapori, quo refertus eſt aĕr, præſertim quia
Sali nullo negotio coniungitur aqua; lapides autem ex ſale potiſſi-
mùm & terrâ coagmentatos negare nemo poteſt. Quapropter ſi
calx viua humorem huiuſmodi aqueum combiberit, vtique Sa-
lis diluti acrimonia retunditur: Nouâ igitur combuſtione diſſipa-
tur vapor aqueus, & Salinæ particulæ vim ſuam obtinent inte-
gram, quam exercere non potuiſſent antè vſtionem. Non diſſi-
teor tamen etiam ſulphureas aliquas & ſalinas particulas, immò
etiam Spiritus ex Ignis materiâ exeuntes, addi in combuſtione: Nam lateres nouos quantumuis frigidos ſi in vas aquâ plenum im-
merſeris, non ſolùm bullas excitabit aqua (id quod fortaſſe aëri
poris incluſo tribui poſſet) ſed etiam incaleſcet, autſaltem inte-
peſcet; id verò non niſi igniculis adhuc reliquis exfornacis incen-
dio eſt adſcribendum. Simile quid lapidi in calcem excocto con-
tigiſſe arbitror: cum enim ita compacta ſit lapidis materia, vt
vehementi fornacis igne non diſſipetur, quemadmodum cum ar-
dent ligna, & ea, quorum rara eſt textura, adeoque, licèt hu-
mor lapidis elementa connectens expirauerit, maneat adhuc ea-
dem lapidis figura particulis vix cohærentibus (nam friabilis eſt
calx) plurimæ ſulphureæ & ſalinæ particulæ in fornace conce-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer