Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. moderetur; quandoquidem eiuſdem corporis miſti facultas, qua-
tenus ex calore pendet, aliquando acrior, aliquando languidior
apparet. Certè Chalcitidis acrimonia tanta eſt, vt carnem vrat,
& eſcharam inducat, ideò inter venena, quæ viſcera erodendo
interimunt, collocatur; combuſta tamen miteſcit, atque à Ga-
leno lib. 4. de Compoſ. medic. ſec. gen. cap. 5. enumeratur inter
alia, *quæ ignem non experta, acria ſunt; combusta, moderata*; *lota poſt combuſtionem, lenia, mordacitatiſque expertia ſunt*: quia
ſcilicet combuſtione partes aliquæ ſulphureæ abſumuntur, & ſpiri-
tus vnâ cum ſale volatili ſaltem ex parte auolant; lauatione ve-
rò adhuc non exiguam ſulphuris cum ſale coniuncti partem ſecum
rapit aqua ſalem diſſoluens. Quamuis autem (vt notauit Dioſco-
rides lib. 5. cap. 78. vbi de Calchanto, Chalcitide, Miſy, Sory, & Melanteriâ egit) communiter, quæ vſtionem experta non ſunt,
peruſtis validiora eſſe exiſtimandum ſit, tamen aliqua ſunt, vt
Sal, Vini fæx, Nitrum, Calx, & ſimilia, quæ cruda remiſſiora ſunt,
combuſta autem viribus efficaciora redduntur: ideò nimirum quòd,
præter ſulphureas particulas in vſtione immiſſas, vi ignis combu-
rentis ſeparantur partes aliquæ potiſſimùm aqueæ, quibus vis ſa-
lium infirmabatur; abſumpto autem humore aqueo, ſales validiùs
exerunt ſuam acrimoniam. Quanta ſit vis ſalis ab humore aqueo
ſeiuncti, patet, ſi lixiuium, ex quo ſapo niger coquitur, excipias
ſartagine, & excoquas non ad omnimodam ſiccitatem, ſed vſque
eò, dum materia humore abſumpto ſpiſſior facta craſſitudinem
contrahat, & vbi refrixerit, concreſcat in lapidem, qui in teſ-
ſeras ſcindi poteſt; atque loco ſicco ſeruandus eſt in vitro clauſo,
ne humidus aër ſales concretos liquefaciat. Hic autem lapis
vim habet erodendi breui temporis ſpatio, & citrà dolorem
inurit cauterium: id quod lixiuium illud omnino præſtare ne-
quiret.

Dand. Quam iniecimus calidorum aliquot medicamentorum
mentionem, ſcrupulum mihi obijcit, qui alicui fortaſſe non nihil
faceſſat negotij: Multa enim etiamſi calida ſint, cuiuſmodi eſt
Chalcitis, Cadmia fornacum, ſal, quo in cibis vtimur, & ſimi-
lia, de quorum calore non dubitatur, pollent facultate aſtrin-
gendi, vt vnâ mente, vnaque voce, Medici docent: At calor di-
latat potiùs, frigus verò conſtringit; aſtrictio autem videtur eſſe
impedimento calori, hoc eſt igniculorum agitationi. An, quia,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer