Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. virtutem corpori alicui ineſſe, ſi effectus non niſi à calore, hoc eſt
à Spiritibus calidis, originem ducere poteſt. Sic quoniam quartanâ
laborantium ſanguinem ita vitiatum exiſtimare poſſumus, quem-
admodum vinum coaceſcens (propterea adhibitis remedijs vtri-
que incommodo ægrè ſubuenitur, difficillimè enim & quartana
depellitur, & vinum deponit acorem) videlicet ſpiritibus multis
deſtitutum, ijs autem, qui reliqui fuerunt ſiue in ſanguine, ſiue
in aceto, fixis cum ſale vtriuſque liquoris: ideò opus eſt exalta-
tum ſalem deprimere, additâ congruente ſpirituum copia & vir-
tute, qui Salem volaticum efficiendo, ſanguinem aut vinum ſuę
reſtituant integritati. Quapropter Virtute Calidos nemo temerè
pronunciauerit Lapides in Caymani prægrandis lacerti ventriculo
ortos, fluuiorum calculis ſimiles, quos Indi & Hiſpani ad extermi-
nandam febrem quartanam temporibus febrientis alligant. Ex
huiuſmodi nimirum lapide excitati ſpiritus prodeunt, qui arteriam
penetrantes ſanguini decurrenti ſubinde commiſcentur, illiuſque
particulas agitando demum ſanguineos ſpiritus à ſalium captiuita-
te liberant, ipſaſque ſalinas particulas interiecti diſiungunt,
& ſuppeditatis ex meliùs concocto alimento nouis ſpiritibus,
ſanguinis dulcedo redintegratur, ac demum quartana depel-
litur.

Grad. Amico quartanâ laboranti ſuccurrere libentiùs tentarem
huiuſmodi lapide, quàm Cantharidibus telæ aranearum inuolutis,
à quibus quartanario ſuſpenſis eum perfectè liberari tradunt aliqui
apud Mizaldum, quem nuper laudaſti, cent. 3. num. 24. vim ete-
nim illius lapidis teſtati ſunt iteratis experimentis Indi atque Hiſ-
pani; cum verò & apud nos non infrequentes reperiantur cantha-
rides, & aranearum telis abundemus, mirum valde eſt à nemine,
quod ſciam, tentatum adhuc iſthuc remedium; experiri autem
nolo, quod me aſſequi poſſe diffidam, præſertim cum ex altera
parte non vacet periculi ſuſpicione venenatis vti, cuiuſmodi eſſe
cantharides notum eſt, *quoniam ipſæ υenena ſunt potæ*, vt loqui-
tur Plinius lib. 29. cap. 4. & confirmatur exemplo Caij, qui *accuſan-*
*te L. Craſſo cantharidas ſumpſiſſe dicitur*, quemadmodum ſcri-
pſit Cicero ad Pætum Epiſt. lib. 9: ideò *Theodorus Lyſimacho mor-*
*tem minitanti, Magnum υerò, inquit, effeciſti, ſi cantharidis υim*
*conſecutus es*, teſte eodem Cicerone in Tuſcul. Ex altera verò par-
te telas aranearum aſtringendi facultate præditas eſſe argumento

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer