Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Κτὶ, μεγάνορος ἕ ξοΧα π λ\’στσ.

Qui autem Aquæ præſtantiam auri dignitati, hanc Ignis fulgori
componit, non Ignem Aquæ poſthabere cenſendus eſt, cùm vnâ eâ-
demque menſura, aurea ſcilicet, vtriuſque elementi nobilitatem
metiatur. Porrò quid huic diſputationi, ſi acriùs illa inſtituatur, vti-
litatis inſit, non video. Quod ſi, vt eſt apud Ciceronem in Lælio. *Non aqua, non igni, vt aiunt, pluribus locis vtimur, quàm amicitiâ*; nulla de Igne & Aqua eſſe debet inter amicos contentio. Certè duo
hæc elementa cæteris præſtare, vtpote ad viuendum maximè neceſ-
ſaria, argumento eſſe poteſt Romana lex, qua rerum capitalium
condemnatis ignis & aqua interdicebatur: interdicto nimirum ea-
rum rerum vſu, ſine quibus ortum habere corpora non poſſunt, ac
proinde vita conſtare nequit, perinde habebatur is, in quem ea ſen-
tentia lata fuerat, atque ſi eſſet morte multatus. Hinc Ouidius lib. 4. Faſt. *An quod in his vitæ cauſa eſt, bæc perdidit exul? * quia vt ille idem
paulo ſuperiùs canebat

Cunctarum contraria ſemina rerum
Sunt duo diſcordes, Ignis, & Vnda, Dei.

& lib. 1. Metam. ſub med.

Quippe vbi temperiem ſumpſere humorque calorque,
Concipiunt, & ab his oriuntur cuncta duobus. Cumque ſit ignis aquæ pugnax, vapor humidus omnes
Res creat, & diſcors concordia fœtibus apta eſt.

Quamquam enim omnia ex aquâ ortum ducere, & in eam ſuo inte-
ritu reſolui aſſereret Thales Mileſius, ideoque defunctos terræ man-
dari iuberet, vt humore diſſoluerentur; Contra verò Heraclitus E-
pheſius ſolum ignem rerum omnium principium adſtrueret, ac pro-
pterea defunctos, quaſi ad originem ſuam reuerſuros, cremandos eſ-
fe doceret; nec ab Heraclito diſſentiret, Ariſtotele teſte lib. 1. Meta-
ph. ſumm. 2. cap. 1. , Hippaſus Metapontinus, à quo ignem etiam Nu-
minis loco habitum ſcribit Clemens Alex. lib. 1. Strom. ; & Stoici a-
pud Plutarch. lib. adu. Stoicos. *Ignem ſemen mundi eße* dicerent: Congruentiùs tamen philoſophatus videtur Hippon Rheginus, qui
rerum principium Ignem, & Aquam ſtatuebat, vt lib. 3. Pyrrhon. Hypotyp. cap. 4. refert Sextus Empyricus, Nec ineptè, de cælo ſemen
igneum cecidiſſe in mare, ac natam è ſpumâ Venerem, finxere Poë-
tæ, vt, coniunctioni Ignis atque Humoris quanta vis ad vitam tri-
buendam ineſſet, ſigniſicarent. Nam (vt Varronis de lingua lat. lib. 4.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer