Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Maur. Spiritibus Frigidis, æquè ac Calidis, alijs aliam eſſe na-
turam, ac proinde aliam magnitudinem, aliam figuram, non eſt
negandum: Corporum autem miſtorum, duriorum præſertim,
pori, pro variâ Salium, Sulphuris, & Terræ temperatione, nec
æqualiter patent, nec ſimiliter conformantur. Ex quo fit neque
quoslibet ſpiritus, ſiue pauci ſint, ſiue plures congeſti, quibus-
libet poris congruere poſſe, vt inde vel ipſo aëris motu non extur-
bentur, ſed procul à calore ibi quieti reſideant. Propterea etiam
contingere poteſt, vt certi quidam ſpiritus frigidi certo corpori
adhæreſcant peculiaris efficacitatis, maximè ſi ex corpore ipſo,
cui adhærent, aliæ expirationes prodeuntes collatis viribus agant. Quamuis enim (vt ab Ophite non recedam) non reſolui vllam
ipſius marmoris particulam, ex manûs febrientis calore, exiſti-
mem, relinquitur tamen ambigendi locus, an intrà ipſius marmoris
interiores poros deliteſcant aliquæ permiſtionis reliquiæ, atque
Spiritus, quos diximus, Abundantes, qui erumpere valeant ex-
citati acri illo manûs calore. Quapropter ex vno aliquo effectu
decerni non ſemper poteſt, vtrùm corpus aliquod ſit Virtute Ca-
lidum, an Virtute Frigidum: ſed plura attendenda ſunt. Et vt
aliquid exempli cauſâ proferam; apud Antonium Mizaldum Me-
morab. centur. 1. num. 21. aliquando hæc legi: *Ranarum cor, & *
*maximè fluuiatilium, febricitantibus ſpinæ adalligatum febriles*
*algores minuit. Sunt qui cordis regioni etiam admoueant ad mi-*
*tigandos cauſonum æſtus & incendia. * Ecce ab eodem corde ranæ
minuitur fri gus pariter atque calor. Si alterutrum effectum ſin-
gillatim duo Philoſophi conſiderent, alter cordi ranæ calorem tri-
buet, quippe in algidâ febri opitulatur, alter frigidum pronun-
ciabit, cum æſtuanti febrientis cordi ſuccurrat incendium mi-
nuens: Vtrumque ſimul conſideranti, atque inuicem comparan-
ti, apparebit calidum, immittendo quippe igniculos, quando
ſpinæ adalligatur, in neruos, ſpirituum motum iuuat, ne extre-
mæ membrorum partes inalgeſcant, aut ne tam validè totum cor-
pus horrore correptum intremiſcat; nam & allij nucleolus antè
acceſſionem quartanæ comeſtus calorem mouet, qui, Celſo autho-
re, horrorem non admittit, vt idem ſcribit centur. 1. num. 44. Cor-
dis autem regioni applicatum igniculos ipſos ingerens aperit exi-
tum interiori ſulphuri accenſo, quo expirante cor minùs exæſtuat. Tunc verò non multum hæſitantes reſpondere poterimus calidam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer