Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. pentis impulſum excipientes, ſtatimque reluctantes vi ſuâ elaſti-
câ halitum expanſum conſtringunt, & quaſi captiuum antè ocu-
los ſiſtunt. Spiritus huiuſmodi frigidos in aëre agitatos, ſed na-
turâ ſua deſides atque inertes, tandem corporibus actu frigidis
adhæreſcere facilè dixerim, vt marmori, metallo, chryſtallo, & ſimilibus; quemadmodum & puluiſculi demum ſubſidunt, qui
in corporibus ſcabris propter ſuperficiei aſperitatem latent, ſed
ſub aſpectum cadunt in maximè læuibus, cuiuſmodi ſunt ſpecula,
& menſæ ex lapide Lydio. Hinc difficile non fuerit explicare, cur
marmora, etiam mediâ æſtate, ſi tangantur, frigida appareant,
quin opus ſit ex marmoris ipſius naturâ aliquid auelli, quod in
mânu tangente ſenſum frigoris efficiat; in illius enim poris licèt
exilibus recondi poſſunt vagi quidam Spiritus frigidi, qui à ma-
nûs calore excitantur, & peruenientes ad cutem fibrillas neruo-
rum vellicant. Immò velum illud, quo obducitur & infuſcatur
Lydius Lapis politus, aut etiam exudare videtur, ſi calens vola,
non tamen madida, illi applicetur, quid aliud eſt, niſi expira-
tio à manu in marmor emiſſa, ibique à frigidis ſpiritibus coacta? quia autem calidi Spiritus à manu immiſſi eluctantur, & , quem
ſecum aduexerant, halitum ſecum pariter rapiunt, ſponte ſuâ
diſſipatur nubecula illa, at que ſuus marmori redditur nitor; niſi
fortè puluiſculis fuerat antè aſperſum, ex quibus & ex halitu im-
miſſo commiſtum fuerit quaſi tenue lutum; hoc enim facilè non
abit, niſi detergatur.

Dand. Non quoslibet tamen Spiritus Frigidos, perinde vt nihil
interſit, cuilibet marmori indiſcriminatim adhæreſcere concede-
rem; ſed quemadmodum non quarumlibet arborum folijs adhæ-
ret ros ille melleus, quem Manna dicimus, in quernis enim potiſ-
ſimum frondibus obſeruatur; ita ex vniuerſâ Spirituum Frigi-
dorum aërem peruagantium turbâ, alios alijs corporibus, pro di-
uerſâ tum Spirituum, tum corporum naturâ, inſidere exiſtima-
rem. Siquidem ex Ophite (marmor eſt Serpentum in morem ma-
culis diſtinctum) parantur globi, qui à febrientibus contrectati
ardorem mulcere perhibentur, atque peſtilentiam arcere, & affe-
ctiones illas, in quibus exant emata apparere conſueuerunt. Cum
igitur id peculiare ſit Ophiti, nec cœteris quibuſque marmoribus
commune, etiam diuerſam Spirituum Frigidorum Ophiti adheren-
tium naturam ſtatuere oportet.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer