Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De his quæ Virtute Calida dicuntur. mus, vt præiudicatas ſententias mordicûs tueamur, ſed ve-
ritatis veſtigia indagamus.

Maur. Linteum Spiritu vini imbutum ſi candelæ quis admo-
ueat, flammam erumpentem videbit, aliquando quidem inco-
lumi linteo, aliquando verò illo abſumpto: ſi enim Spiritus non
fuerit phlegmate liberatus, intactum permanet linteum, quia
exardeſcentis Spiritûs vim eludit aqua, qua illud imbuitur; at
ſi Spiritus vini fuerit optimè rectificatus, linteum pariter incen-
ditur, nullo præſidio munitum aduerſùs ignem. Spiritus igitur
ad conflagrandum aptus, artis miniſterio, ab aquæ naturâ ſepara-
tur. Illud autem eſt omnibus manifeſtum, quod Spiritus vini in
vaſe poſitus, ſi nullo appoſito operculo vel leniſſimo balnei ca-
lore ſollicitaretur, prorſus in auras abiret diſſipatus, aciem ocu-
lorum fugiens; at ab operculo coërcitus dum aſcendit, in laticem
cogitur, & fluit. Cum itaque ex Chymicorum Canone, Vitra
quò altiora, eò meliora; ſic enim υna deſtillatio plus pr æſtat, quàm
tres rectificationes, vt docet Beguinus Tyrocinij Chymici lib. 2. cap. 1. can. 2. ideò iubet, Sint autem eucurbitæ υt plurimum altæ
duos cubitos; ad eam enim altitudinem non facilè attollitur phleg-
ma: Hinc mihi ſuborta eſt ſuſpicio, in corporis diſſolutione Spi-
ritus Calidos aſcendere ſimul cum Spiritibus Frigidis, quò perti-
nere non poteſt ex tanto interuallo, tamque blando calore, neque
terra, neque aqueus vapor, & in illo operculi faſtigio, maximè
remoto à ſubiecto caloris externi fomite, à Spiritibus Frigidis vi
ſuâ elaſticâ ſe reſtituere conantibus, Spiritus Calidos in laticem
cogi: qui tamen latex, niſi in vaſe occluſo, cohibitâ Spirituum
Calidorum explicatione, cuſtodiatur, in auras ſolutus auo-
lat, vas inane relinquens. Quando autem Spiritus, ſpecie fu-
mi aut nebulæ, prodeunt ex corpore, in Recipiente liquor ali-
quis aqueus apponitur, vt illi miſceantur nebule expirantes
aut fumi, & concreſcant: demum Spiritus à liquore ſepa-
rantur.

Grad. Certè hyeme, quando tempeſtas maximè ſicca lutum
comminuit in puluerem, nec aqueas expirationes aërem peruagari
vllum argumentum ſuadet, aſpera arteria, quam exceperat, ani-
mam ſpiritu ductam à pulmonibus reſpirans ac reddens, per os & nares fumum exhalare videtur: non niſi quia Spiritus Frigidi,
quibus refertus eſtaër, calidi halitûs ex ore, aut naribus erum-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer