Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Dehis quæ Virtute Calida dicuntur. gidis annumerandæ ſint. Sienim propterea frigidæ cenſentur roſę,
quia eosiuuant, quos animi ægritudo aut ægrotatio corporis
ſomno priuat, ſedandis inflammationibus vtiles ſunt, laborante
ex caloris redundantiâ capite multas habent opportunitates, ſiuè
in coronas flexæ imponantur, ſiuè applicentur contuſæ, ſiue aquâ
ex illis deſtillando expreſſâ, aut oleo ijs condito, oblinatur caput: Calidas roſas indicat & ſapor manifeſtè amarus, & vis purgandi
non languida earum ſucco inſita, & odor fragrantiſſimus, & ſpiri-
tus ardens ſatis copioſus, qui ex illis extrahitur methodo, quam
indicat Beguinus Tyrocinij Chymici lib. 2. cap. 2. Roſas enim, quas
Incarnatas vocat, cœlo ſereno, vbiros euanuerit, collectas ac-
curatiſſimè teri iubet, & in vitreo vaſe optimè clauſo repoſitas
tandiu in cellâ ſeruari, vt fermenteſcant, donec acidum quid-
dam redolere videantur. Tum huiuſmodi florum pars aliqua bal-
nei calore ſoluenda eſt in ſtillas, & aqua inde extracta, amotis fe-
cibus, affundenda parti florum nondum alembicum expertæ, vt
iterum ſimul cum recenti vapore extilletur: id quod ſimili ratio-
ne vſque eò toties perficitur, dum roſæ vniuerſæ fuerint deſtillatæ. Demum aqua ex roſis elicita balnei calori exponitur, & duodeci-
ma pars deſtillando abſtrahitur, quæ rectificata odorem gratiſſi-
mum exhalabit, & flammam æquè concipiet, ac Spiritus vini. Sed & illud calidam roſarum temperationem indicare videtur,
quod ſuccus ex roſis expreſſus ſi dimidiatim in aquam præſtantiſſi-
mi odoris reſolutus fuerit, reliqua pars dimidia Soli expoſita ace-
ſcit, & in acetum mutatur; reſolutis enim ſenſim calore Solis non
minima ex parte Spiritibus atque Sulphureis particulis, quibus in-
teriectis particulæ ſalinæ diſiungebantur, hæ dominantur reliquis
ſpiritibus, quos figunt, ſimulque confluunt nouâ quadam per-
miſtione, & acidum efficiunt ſuccum: quæ verò frigida ſunt, non
abundant Sale, ſed, vbi ad corruptionem vergunt, mucorem po-
tiùs contrahunt, quàm acorem; ſic non acqua aceſcit ſed vinum,
& quò fuerit generoſius, eò acrius in acetum degenerat, vnde
factus prouerbio locus, ex optimo vino optimum acetum; quia
ſcilicet pluribus & acrioribus abundat ſalinis particulis; atque
quemadmodum ſale, ita & aceto, non pauca, cęteroqui corruptio-
ni facilè obnoxia, aliquandiu ſeruantur.

Grad. At noſtri rei bellicæ tormentariæ Præfecti non exiguam
aceti, vim congerunt, vt poſt excuſſos continenter ſepties, aut

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer