Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. à confluente, per aperta arteriolarum, fibrillarum que neruearum,
extrema capita, humore tenui attollitur, atque intumeſcit. Vehementiora adhuc ſunt Eſcharotica, quæ, quia igniculos craſ-
ſiori naturæ alligatos habent, non adeò citò penetrant, cutem
tamen ipſam non exulcerant ſolùm, abſtractâ cuticulâ, ſed velut
ignis adurunt, & non ſinè dolore cruſtam inducunt. Horum au-
tem vim ſuperant Cauſtica, quæ & repente adurunt, & cruſtam
denſiorem efficiunt, nec in ſolâ cute hærent, ſed altiùs in ſubie-
ctam carnem penetrant, acrioremque dolorem excitant. Quibus
ſubnectenda videntur tùm Cathæretica, quæ excreſcentis carnis
mollis extimam ſuperficiem ſenſim attenuantia abſumunt, & qua-
ſi corrodunt; tùm Septica, quæ acriori calore prædita duriorem
carnem, non inductâ cruſtâ, colliquefaciunt, & natiuo calori in-
fenſiſſima, cuius ſymmetriam deſtruunt, atque radicale humi-
dum diripientia, ita partem debilitant, vt cadaueris in morem putre-
dine vitietur; & idcirco Septica, quaſi Putrefacientia appellantur.

Grad. Totum igitur diſcrimen Calidi in ea comparatione poſi-
tum videtur, vt *Calidũ Actu* illud ſit, cuius igniculi commouentur,
& agitantur, atque cuicunque animalis parti, in qua tangendi ſenſus
vigeat, obijciatur aut applicetur, primo contactu irrumpentes
ſenſum caloris mouent: *Calidum verò Poteſtate* igniculos quidem
habeat, ſed aut omnino quieſcentes & irretitos, aut adeò lan-
guidè commotos, vt primo contactu non valeant ſenſum tactûs
afficere, ſed concitatione aliquâ indigeant, vt libertatem nacti
poſſint & ipſi agitari, atque commouere particulas corporis, quod
ab illis calefieri dicitur; ſiue demum huiuſmodi Calida Poteſtate
extrinſecùs applicentur, ſiuè intus aſſumantur. Quapropter eo-
dem modo & de *Frigidis Potestate* philoſophandum erit, à qui-
bus auulſi frigidi ſpiritus, & permiſti agitatis igniculis, eorum
celerem commotionem, quaſi iniecto fræno, cohibent: ſic pe-
pones eſitando æſtate ſanguinis feruorem miteſcere omnes nobis
perſuademus, quia reſolutis vi caloris in ventriculo partibus,
commiſtæ ſanguini particulæ illæ frigidæ nimiam ſpirituum & par-
ticularum ſulphurearum agitationem impediunt: ſic incipientibus
oculorum, aliarumue partium inflammationibus aquam roſarum
adhibemus, vt opprimantur.

Dand. Nollem in certamen deſcenderemus, in quo pugnaciter
contendunt Authores non ignobiles, vtrùm Roſæ calidis, an fri-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer