Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis nobilitate. rum vim condiderit Deus, quæ cæteris elementis non proportione
reſpondere videretur, ſed longo ſuperare interuallo, eâque copiâ,
quam nemo verbis, nemo cogitatione complecti valeat, ex ignis ca-
lore aquam conficientis rationem demum petendam eſſe exiſtima-
uit. *Tantam*, inquit, *humoris natur am; qui omnia diſponit Deus, pa-*
*rauit, atque recondidit, vt ad de finitos vſque fines ipſius mundi conſti-*
*tutionis, cum paulatim ab ignis viribus abſumatur, ipſi reſiſtere vale-*
*ret. Nam qui pondere cuncta, menſurâque diſpoſuit (in numerato enim*
*ipſi ſecundùm lob, & pluuiæguttæ ſunt) planè cognôrat, quantum præ-*
*ſcripſiſſet temporis mundo ad durationem; & quantum etiam igni*
*ſumptûs, pabulique reconder e oporteret, non ignor auit*. Hanc ego Ba-
ſilij ſententiam nec approbare auſim, nec improbare; neque enim
hìc eſt diſputandi locus, vtrùm peculiari Dei prouidentiâ præter na-
turæ ordinem, an idcirco, quia diſſipato tandem humore ferè omni
corpora in fauillam abire neceſſe eſt, excitandum ſit illud orbis vni-
uerſi incendium, venientis Chriſti iudicis prænuntium, quod & Sy-
billa apud Lactantium lib. 7. Diu. inſtit. cap. 19. præcinuit ὅ πποΤ’ ἀν
ἕλθη, Πῦρ ἕςαι: & Diuinæ literæ paſſim loquuntur, quando (Pſ. 96.) *Ignis ante ipſum præcedet, & inſtammabit in circuitu inimicos eius*. Sed eo tantùm conſilio hæc ex Baſilio indicare placuit, vt argumen-
ti infirmitas deprehenderetur, quod ignem infra aquam deprimit,
quia illi iniectus extinguitur: in hac ſcilicet rerum vniuerſitate, ſi
rationes ſubducantur, plus multo aquarum in auras ſoluitur calore
ſollicitante, quàm ignium extinguatur humore comprimente.

Leuis profectò res in controuerſiam adducta eſt, ſubdidit Mau-
rocenus, pace veſtra dixerim, amiciſſima capita: nec in me quadrare
exiſtimo ænigmaticum Pythagoræ præceptum, quo iratos non eſſe
irritandos docebat, *Ignem gladio non ſcrutare,* vt interpretatur Plu-
tarchus lib. de liber. educ. nemini ſiquidem hìc animus ardet: mihi-
que vobis diſceptantibus interuenire licet per veſtram humanita-
tem. Quare, vt puto, idem ipſe, qui amicam hanc litem excitauit
Pindarus, ſedabit: ſienim ſatis memini, Olympia ſua ab Aquæ com-
mendatione auſpicatus ode. 1. illam quidem cum auro confert,
quod diuitias, animi elationem fouentes, excedit, hoc verò cum igne
ardente inter noctis tenebras coruſcante.

‘Α´ ριςον μὲνὕδωρ; ὁ δὲ
Χρυσὸς, αιθόμενον π ῦρ
ἅτε διαπρέπ{ει} νυ

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer