Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De his quæ Virtute Calida dicuntur. ni proximum. Ex his, quæ manifeſta ſunt, & quotidiano ex-
perimento confirmata, de cæteris non leuem coniecturam capimus,
atque (ne à calore, quem propoſuimus examinandum, digredia-
mur) igniculos quoſdam Abundantes, non tamen redundantes
& ſuperuacaneos, agnoſcimus, qui excitati erumpunt ex Mixto
antè, quàm ipſius Mixti compages diſſoluatur, quandoquidem
procliuiores ſunt in motũ, vtpote non adeò tenaciter ligati, eo quod
ipſi perfectè compacti & coagmentati non fuerint cum omni genere
particularum, quæ in vnam Mixti naturam temperantur. Hi pri-
mùm effluentes vim caloris exercent, ſoluto deinde Mixto, qui
ei erant Inſiti igniculi, libertatem nacti ipſi quoquè agitantur, & calorem augent. Mixti autem diſſolutio faciliùs & citiùs contin-
git, ſi illud fuerit in exiguas particulas comminutum, & cum
aliquo humore permiſtum, vt ſatis conſtat. Porrò, licèt omnia
mixta coaleſcant ex igniculis rite permiſtis cum naturis alijs diuer-
ſorum generum, & potiſſimùm frigidis, ea inter calida recenſen-
tur, quæ in ſui complexione habent igniculos frigidorum ſpiri-
tuum copiam & virtutem ſuperantes: hanc verò exuperantiam in
Mixti temperatione indicant, inter cœtera, permiſtionis reliquię,
igniculi illi effluentes, quos Abundantes vocare placuit; quibus
ſcilicet quis abundat, ea diſpergit. Ex huiuſmodi igniculorum
multitudine atque eſficacitate, prout validiore impetu agitari
poſſunt aut remiſſiore, caloris gradus à Medicis deſignantur; ne-
que enim par eſt omnibus facultas ſe mouendi, & in proximum
corpus penetrandi. Hinc inter ea, quæ extrinſecùs applicantur à
Medicis, & commune vocabulum Pyrotica obtinent, mitiſſima
ſunt, quæ, quia cutem calefaciendo rubefaciunt, Phænigmi di-
cuntur, ad materiam altiùs in corpore deliteſcentem euocandam
in ſuperficiem, ad quam dilatatis poris, & irritatis ſpiritibus,
faciliùs expellitur. Fortiora ſe exhibent, quæ phlyctænas exci-
tant, puſtulas videlicet veſicæ in morem intumeſcentes (ideò vul-
gus Veſicatoria nominat) dum igniculi ex fermento, puluere
cantharidum detractis alis & Capitibus, (quando intus aſſumendæ
eſſent Cantharides, integræ ſumendæ ſunt, ne noceant, quia
extrema, quæ reſecantur, ſunt alexipharmacum ventris) eu-
phorbio, aceto ſcillitico, & ſimilibus commiſtis, erumpentes vbi
cuticulam peruaſerint, ſuo motu cutem atterentes exulcerant, ac ab
eâ cuticulam auellunt, quæ tum à tumultuantibus igniculis, tum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer