Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. inde eximat, ne tetrâ expiratione perimatur. Incautos inducit
in ſomnum Mandragoræ odoratus, & non pauca huiuſmodi. Im-
mo verò etiamſi aut nullus aut tenuiſſimus odor percipiatur ex
ijs, quæ in os ingeruntur, ſi tamen in ore vel modicè detenta inte-
peſcant, per palati ſpiracula, aut etiam per neruorum ductus,
aſcendunt ad cerebrum expirationes. Sic obſeruamus eos, qui pi-
tiſſando multum vini abſumunt, faciliùs ebrios fieri, quàm qui
ex eodem mero eoſdem cyathos vno continuo hauſtu exhauriunt: quia ex defluente in guttur vino vix in tranſitu calorem experto
pauculæ tantùm expirationes ſeparantur; at ſi per partes in ore
incaluerit, plures vtique excitantur halitus, qui caput ten-
tant. Hoc fortaſſis exemplo admoniti quidam, quos Ameri-
cana potio, Chocolate dicitur, delectat, aut iuuat, paula-
tim ſorbillant, vt vberiores expirationes ad refocillandum caput
aſcendant.

Maur. Rem huc à vobis diſputando adductam fuiſſe gaudeo: hoc ſiquidem illud eſt, quod paulo antè ſub hodiernæ noſtræ diſ-
ſertationis initium innuebam: facilè quippe iam, vt opinor, da-
bitis plurimis ſaltem corporibus miſtis, præter particulas, in qui-
bus eſt vis omnis perfectæ atque integræ eorum naturæ, alias
quoquè interſitas quaſi permiſtionis reliquias, ſuorum quidem
miſtorum naturam redolentes, ſed non perfectè atque integrè aſ-
ſecutas, multum tamen auxilij conferentes ad conuenientiam con-
ſeruationemque naturæ. Nam piperis aceruus tam vehementem
ſpirans odorem, vtique aliquid exhalat à piperis naturâ minimè
alienum, quod neque poma, neque balſamum expirarent; ita
tamen huiuſmodi halitibus cum pipere conuenit, vt illi integram
piperis naturam ſortiti non fuerint: Sed neque omnibus omnino
huius generis ſpiritibus carere poteſt piper, quin effœtum fiat, va-
cuum viribus & eneruatum, atque adeò non valdè à corruptione
remotum. Huic rei fidem facere videtur minimè dubiam ipſum
vinum, cuius vtique complexionem nemo prudens dixerit illico
diſſolui, ac tenuiſſimo oris calore vix cęperit intepeſcere, aut le-
uiter in cyatho agitatum ad nares admoueatur: Manente igitur
integrâ adhuc vini naturâ, particulæ aliquæ ad vinum pertinen-
tes, quibus vini notio non congruit, ſegregantur, & caput pe-
tunt. Quod ſi omnibus hiſce particulis facilè auolantibus vidua-
tum vinum fingas, vappam habes, & vinum vitiatum corruptio-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer