Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De his quæ Virtute Calida dicuntur. vt habemus in Actis S. Luciani Mart. 7. Ianuar. Crudelitas exco-
gitârit craſſum neſcio quod malagma potiſſimùm ex ſinapi, quod
duorum puerorum Chriſtum eiurare conſtanter renuentium abra-
ſo capiti impoſuit, eoſque in feruente hypocauſto concluſit. Ibi
enim, quaſi fulmine icta eſſent puerorum capita, primùm in-
clinati, in ſolum deinde corruerunt, nec multo poſt ætate minor
occubuit prior, vehementiam flammæ in capite accenſæ ferre diu-
tiùs non valens. Igniculi nimirum, quibus plenus erat hypocau-
ſti aër, agitantes acerrimas ſinapis particulas, eas in nudati capitis
caluam confertim intrudebant, quibus ſtatim corrupta fuit ſpiri-
tuum animalium in neruis harmonia, & factâ maximâ cerebri dy-
ſcraſiâ demum perierunt: prior autem cecidit, cui per ætatem
nondum adeò obduruerat calua, vt difficiliorem aditum relinque-
ret igniculis ex ſinapi excitatis à calore hypocauſti. Sic ſæpè illi-
tum vnguento aut oleo membrum calentibus pannis fouendum
præſcribunt Medici; vt ſcilicet & cutis pori recludantur, & atte-
nuatæ ab intercurrentibus igniculis medicamenti particulæ ſe in-
ſinuantes, atque validiùs agitatæ, diſcutiant humores no-
xios.

Dand. Non ſemper externo calore opus eſt, ſed ſatis eſt ipſius
animalis calor, vt quaſi ſopiti igniculi excitentur, & in carnis po-
ros ſe inſinuantes eiuſdem animalis calorem augeant. Herba eſt,
quæ quia longa folia Nouena habet, Enneaphyllon dicitur, lum-
borum doloribus, & coxendicum, vtiliſſima; ſed quia cauſticæ
naturæ eſt, imponitur lanâ circundata, ne vrat latus; continuò
enim puſtulas excitat, vt apud Plinium legi lib. 27. cap. 9. Narrat
etiam Ioan. de Lery apud Fournier Hydrogr. lib. 9. cap. 27. ſe vi-
diſſe ſępiùs mari innatantes immunditias quaſdam rubras ſimiles
criſtæ galli gallinacei adeò venenatas, vt manus tangens ſtatim ru-
beſceret. Adde S. Auguſtinum lib. 21. de Ciu. Dei cap. 5. ſcriben-
tem *Pyritem lapidem Perſicum tenentis manum, ſi vehementiùs*
*prematur, adurere, propter quod ab igne nomen accepit. * Si quis
Daphnoidis baccas è nigro rufeſcentes guſtauerit, os atque gut-
tur accenditur; ipſarum videlicet baccarum humor igniculis fæ-
tus dum palato & gutturi adhæreſcit, ex animalis calore attenua-
tur, eiuſque igniculi ſe in carnem inſinuantes eam accendunt; ni-
mirum celeriùs perreptantes, quàm par ſit, carnis particulas exa-
gitant, atque neruorum fibras acriûs pungunt. Sic de Pocinco-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer