Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. calida illico recenſeatur, quicquid ex motu atque tritu incale-
ſcit; incertum quippe eſſe poteſt, ſi duobus diuerſæ naturæ con-
fligentibus alterutrum caleſcat, ab vtro prodeant igniculi, quos
fortaſſe ab altero recipit corpus illud, quod naturâ frigidum eſt. Sic vitreâ phialâ vino plenâ intrà frigidam agitatâ, vinum refri-
geratur, ipſum tamen Virtute frigidum non eſt; & quamuis agi-
tatâ eâdem phialâ intra aquam calidam, vinum incluſum cale-
ſcat, non propterea vinum dicitur virtute calidum; quia ſiue in-
caleſcat, ſiue refrigeſcat, extrinſecùs aſſumit calorem, aut frigus: Hæc autem agitatio intrà aquam eſt quidam tritus atque conflictus
cum aquâ. Quod ſi aquæ, quam frigidam eſſe conſtat, aliquid
inijcias, de cuius naturâ ambigas, calidane ſit? an frigida? & citrà antiperiſta ſis ſuſpicionem augeri aquæ frigus percipias, corpus
illud aquæ iniectum *Virtute Frigidum* pronunciabis, maximè ſi
tunc calidum tactui apparebat, cum inijceres. Ea igitur Calida
Virtute dicuntur, quæ licèt ſolitariè accepta caloris ſpeciem tan-
genti non exhibeant, vim tamen habent excitandi calorem abſque
eo, quod opus ſit illa affricare corpori, quod incaleſcit, ſed ſatis
eſt ea aptè congruenterque applicare: Ex quà applicatione deinde
oritur ſopitorum igniculorum excitatio, & hanc ſæpè comitatur
corporis eiuſdem diſſolutio; quicquid ſit, an aliquando opus ſit
illud in minutas particulas conterere, vt validiùs calefaciat. Sic alij
integrum piper deglutiunt, alij ſolùm rudìter contuſum, alij omni-
no contritum adhibent, prout agere cupiunt in ventriculo calo-
rem, erumpentibus ex pipere igniculis aut ſenſim, ſi integrum
fuerit, aut confertim, ſi comminutum: ſpiritus enim per ven-
triculum vagantes dum mouentur, ſollicitant in motum ignicu-
los pìperis, adeò vt demum piperis natura ſoluatur, & igniculi
illi in ſtomacho tumultuantes atque agitati calorem maiorem effi-
ciant ad concoquendos grauiores & difficiliores cibos, quibus per-
miſti eos comminuunt, & temperant in chylum. Idem de vino di-
cendum, quod calore ventriculi reſolutum in ſuos ſpiritus & igni-
culos miſcetur ingeſtis cibis, & ad eorum reliquias in languente ſto-
macho adhuc hærentes vtiliùs exterendas atque fermentandas ali-
quando prodeſt; quemadmodum non pauci ſibi perſuadent fidem
adhibentes Plinio lib. 23. cap. 1. ſcribenti, *vinum ieiunos bibere, no-*
*uitio inuento, vtiliſſimum eſt. *

Grad. Ex his manifeſtum eſt, quare impij cuiuſdam Sophiſtæ,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer