Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De his quæ Virtute Calida dicuntur. feunt: ex quo fit excitatos ſubinde in ferro igniculos à ſuperpo-
ſitâ limâ cohiberi, ne auolent, atque adeò plures congregari; ſi
qui autem igniculi ſuperficiei ip ſius limæ adhæſerint, liberè ſta-
tim exilire poſſe. Id quod pariter ligno quieſcenti contingit,
quando ferreo ſtylo diutiùs teritur; ferri enim pars, quæ incaluit,
ligno ſemper in motu adhæſit, & factus eſt eiuſdem partis ferri
perpetuus tritus, vnde noua igniculorum excitatio; ligni autem
partes eædem non ſemper ferro terenti ſubiectæ igniculos auolare
permiſerunt; & ſi qui reſidui ſunt igniculi, propter rariorem ſta-
minum ligni texturam non eo impetu erumpunt, vt in ſenſum ta-
ctûs irruant adeò vehementer, ſicut qui ex anguſtioribus ferri po-
ris exiliunt; ideò minor in ligno quàm in ferro calor percipitur. Ex rhedarum diutiùs velociſſimè concitatarum rotis hæc confirma-
ta videntur: quamuis etenim, etiamſi currus lentè moueatur,
fiat axis & rotæ conflictus, tamen in tardâ illâ conuerſione antè
excitati igniculi auolant, quàm noui excitentur, neque poſſunt
plures coire, atque inſignem calorem efficere: at in velociſſimo ro-
tæ motu, tam citò poſterior attritus priori ſuperuenit, vt multi-
plicentur igniculi, qui ex ferro in axis lignum ſe inſinuantes, poſt-
quàm abſumpſerint axungiam, aliquando ignem excitant: qua-
propter vbi odoris grauitas monuerit imminuere inflammationis
periculum, expertus ſum præſens auxilium eſſe, ſi detractam la-
rido cutem rotæ & axi interponat auriga, quia non ſolùm attri-
tus prohibetur, ſed vi caloris liquata pinguedo hiantes axis poros
ſenſim ingreditur, & celerem igniculorum motum retardans exar-
ſionem arcet: immò quotieſcunque vehementiùs incaluerit axis,
ſatius eſt illum vnguine aliquo illinere, quàm aquam aſpergere; nam licèt aqua ſubitum ardorem auertat, igniculi ad interiora re-
pulſi fragile efficiunt lignum: Sic, quemadmodum Plinius lib. 34. cap. 14. obſeruauit, *tenuiora ferramenta oleo reſtingui mos eſt, ne*
*aquâ in fragilitatem durentur. * Periculum hoc declinant Mexi-
cani plauſtrorum rotas & axem illinentes ſucco foliorum Tuna-
rum (Tunæ ſunt, quas Ficus Indicas vulgo appellamus) quibus
frigus & humiditas in ſecundo gradu tribuitur, vt olim legi apud
Georg. Marcgrau. lib. 3. cap. 15. Hiſt. Nat. Braſil. in annotat. ex Franc. Ximenez.

Ne tamen à communi loquendi conſuetudine recedamus, ſub
hac voce *Calidi Virtute* non ea eſt ſubijcienda ſententia, vt inter

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer