Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. ciendi. Sic, vt aliquando legi apud Georgium Marcgrauium lib. 1. Hiſt. rerum Natural. Braſiliæ cap. 19. in Annotatione Ioannis de
Laët, *Semenplantæ Milchilli adeò eſt acre, vt cauendum ſit, ne quis*
*digitos ad oculos ferat, cumillud confricuit. Inſigniter vrit linguam*
*& guttur, præſertim cum ſale mixtum. *

Gradon. Cum multa ſint, quæ mutuo tritu caleſcunt, nam
duo Onychis fruſta ſi confricentur, ita calida fieri dicuntur, vt di-
gitis tangi nequeant, & ferreus ſtylus ſuper lignum aliquandiu du-
ctus ac reductus; & ferreus modioli rotæ circulus axem terens, & fer-
rum limâ diutiùs perpolitum, & alia huiuſmodi calorem conci-
piunt; rectène *Virtute* calida dixero?

Maur. Si meo ſuffragio acquieſcere quis vellet, haud grauatè
multis vocabulum permitterem: ſi enim calida fiunt, vtique ca-
lorem exerunt, aut quem vtrumque habet, aut qui in altero tan-
tùm excitatur, ibique manet, aut quem alterutrum ab altero re-
cipit: cum autem ante tritum calor nullus appareret, qui poſtea
manifeſtus fit nullâ aliâ interueniente cauſâ, quid aliud deſiderare
oportet, vt vis & poteſtas caloris aut vtrique, aut alterutri ineſ-
ſe cenſeatur? Et primò quidem Onychina fruſta ſeſe inuicem atte-
rentia eiuſdem ſunt naturæ, ideoque calor vtrique conuenit, la-
xatis illo tritu repagulis, vt igniculi valeant agitari, quos Onychi
incluſos non negabunt, qui in locis calidis atque ſulphureis hos
lapides inueniri tradunt, quamuis cœteroqui frigidam tempera-
tionem Onychi adſcribant, qui ſpiritus vitales ab illo conſtringi
putant, adeoque robur addi eum geſtanti, & vires confirmari. Cui lapidi ſi plus non tribuant, quàm res & veritas ipſa concedat,
non videtur habere igniculos niſi quemadmodum ſilex; idcirco ſi
hic propter hoſpitantes igniculos Virtute calidus non cenſetur, par
eſſe debet Onychis conditio. Quod deinde ad ferrum attinet, duo
ſunt in allatis exemplis, quæ ſibi aduerſari videantur, quando-
quidem quieſcente ligno, quod teritur, incaleſcit ferrum, quod
mouetur, contra verò non incaleſcit lima, quæ adducitur, & re-
ducitur, calidum tamen eſt ferrum, quod limatur: Sed rectè
conſentiunt omnia, ſi attentè perpendantur. Nam (præterquam
quod durior eſt limæ temperatio quàm ferri, quod limæ ſubijcitur
atterendum, ideoque faciliùs luxantur ſubiecti ferri particulæ, vt
agitari valeant excitati igniculi) ferrum à recurrente limâ perpe-
tuò tangitur, limæ verò partes à contactu ad liberum aerem tran-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer