Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. deſinat, obſeruaui ex pyramide percuſſâ admodum paucas ſcintil-
las emicare, ex priſmate aliquanto plures, ſed ex baſi ſeu radice
admodum frequentes, & acriorem ſulphuris odorem emittentes: ſi verò ex aĕre attrito ignis ille gigneretur, multo magis id con-
tingeret, quando durior, & magis compacta, atque perfecta
chryſtalli pars, ſcilicet priſmatis, aut pyramidis angulus à radice
remotior, percutitur. Nam quod aëris attriti ea ſit vis, vt plum-
beas ſagittarum cuſpides liquefaciat, vt ſcribit Ariſtoteles lib. 2. de Cœlo text. 42. nobis credibile non eſt, qui plumbeos (immò ne
cereos quidem) globulos è fiſtulis ferreis vi ignis euibratos non li-
quefieri, licèt velociùs impulſos, quàm ſagitta ab arcûs neruo
excuſſa, quotidie videmus: ſed vel ſycophanta aliquis immode-
ratè abuti voluit Philoſophi facilitate, vel ineptus quiſpiam au-
ceps calamum videns priuatum mucrone, qui fortè in motu ex-
cidit, ſatis inſulsè exiſtimauit liquefactum plumbum perijſſe. Cœ-
terùm aliquando ex ſolo ſilice ſcintillas exilire poſſe conſtat, quia
illas ex mutuâ duorum ſilicum colliſione abſque vllo ferro erupiſſe
teſtantur plurimi (mihi quippe id videre non contigit) neque cre-
ditu difficile eſt, nam idem pyritibus colliſis accidit, atque, ſi Ari-
ſtoteli lib. 2. de part. anim. cap. 9. adhibenda eſt fides, ex percuſſis leo-
num oſſibus quaſi ex ſilice elicitur ignis: Aliquando ex ſolo cha-
lybe, nam memini vberes ſcintillas emanaſſe ex chalybeâ rotâ an-
tiquiori ſclopo affixâ, quoties ſiuè caſu, ſiuè conſultò, cum prę-
claram ferri temperationem vellem pueriliter experiri, laxato è la-
tere rota ipſa excurreret, nec omnino pyritem tangeret: id quod
etiam paſſim obſeruare licet, quando circumactâ velociùs cote re-
ſtituitur acies obtuſis nouaculis, ſæpè enim plurimæ emicant ſcin-
tillæ, quemadmodum & in acuendis enſibus; nam lapis è cotariâ
erutus non abundat huiuſmodi igniculis. Ex ſilice autem pariter
& ex chalybe, cum vterque igniculos contineat, in vulgari
igniario excitari ſcintillas procliue eſt opinari: ſiquidem ſi lapidem
ferro aliquoties percutias ad excutiendum ignem, & ſubiectâ mun-
dâ papyro excipias minutiſſimas particulas, quæ ex illa colliſione
ſeparantur, adhibito microſcopio non ſolùm lapideas arenulas
videbis, ſed & ferreas particulas cum exiguo foramine vt plurimum
in ſpeciem globi excauati, aut ſcaphij, efformatas, cuiuſmodi
ſunt, quas Bombas vulgariter appellamus; quaſi illa fuerint con-
ceptacula ignis, quiex ijs à reliquo ferro diuulſis, aperto oſtiolo

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer