Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Prima. quarum gentium Dijs ab Igne corruptis, quippe qui conſtarent ex
auro, argento, ligno, ſimilique materie, quæ ignis vim non ferebat: cum repente, iniectâ frigida, deferbuit hominum arrogantia, exci-
ditque è manibus victoria, Canopi Sacerdote callidum quiddam
comminiſcente. Hydrias habebant Ægyptij fictiles vndique cre-
bris ac minutiſſimis foraminibus patulas, ex quibus guttatim ma-
nans atque exſudans, turbida aqua defęcatior & purior redderetur. Harum ille vnam, foraminibus cerâ obſtructis, varijſque pictam co-
loribus, aquâ occultè repletam ſtatuit in Deum; & exciſum veteris
ſimulachri, quod Menelai gubernatoris ferebatur, caput ſuperno
hydriæ oſculo impoſitum diligenter aptauit. Adſunt Chaldæi; itur
in conflictum; circa hydriam ignis accenditur; cera, qua obſtructa
fuerant foramina, ſoluitur; ſudante hydriâ ignis extinguitur; Cano-
pus Chaldæorum victor prædicatur. Hinc ipſum Canopi ſimula-
chrum perexiguis pedibus, contracto collo, & quaſi ſugillato, ven-
tre hydriæ in morem tumido, ac dorſo æquabiliter tereti, formari
cæptum eſt. Et hæc fortaſſis Ægyptijs occaſio fuit tribuendi Aquæ
diuinitatem: Nam apud Sextum Empyr. lib. 8. adu. Math. vbi de
dijs agit, *Perſæ quidem ignem in Deosreferunt, AEgyptij autem A-*
*quam*. En igitur potentiam, quam aqua tam leui negotio opprimit,
ac delet. Id quod Perſæ ipſi non ignorabant, apud quos, vt Plutar-
chus lib. de primo frig loquitur, *ſupplicandi genus erat acerrimum*
*& repul ſæ ſecurum, ſi ſupplex cumigne in fluuium dcſcendens mina,*
*retur ignem ſe in eum abiecturum, niſi impetraret, quod petebat; fie-*
*bat enim compos voti; ſed puniebatur propter comminationem, vtpote*
*iniuſtam, & naturæ contrariam*.

Nihil hoc facit (repoſuit illico Gradonicus) ad extenuandam
ignis nobilitatem. Nemo non videt perinde exiguum ignem multâ
aqua reſtingui, atque modica aqua magno igne abſumitur; ſi res
quidem cominùs agatur. Nam ſi corpore quopiam interiecto ſeiun-
gantur, nil profectò habet ignis, quod ſibi ab aquâ quantumuis in-
genti pertimeat; illa tamen ſine timore eſſe nequit, cum ſæpè tenui
igniculo ſuppoſito multum humoris ſenſim ac leniter euaneſcat; vt
ſatis nôrunt, quos Chymicus labor ad lucernæ calorem exercet. Et
verò ſi generatim atque vniuersè res ipſa ſpectetur, plus virium igni
tribuendum eſt, quàm aquæ. Certè S. Baſilius hom. 3. in Hexaem. im-
menſam illam aquarum abyſſum admirans, qua tellus in prima V-
niuerſi conſtitutione obuoluebatur, veſtiganſque, cur tantam aqua-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer