Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De his quæ Virtute Calida dicuntur. oporteat, medicamenta omnia Hydrotica ſudorem prouocantia; Diaphoretica, quæ materiam morboſam reſoluentia & diſcutien-
tia pertenuiſſimos corporis meatus occultâ perſpiratione educunt; Errhina, quę pituitam circa meninges hærentem in nares proli-
ciunt; Ptarmica, quibus ad ſternutamenta irritatur cerebrum; Ve-
ſicantia, quæ cuticulam à cute diuellunt, & in veſicam attol-
lunt; Eſcharotica, quæ cutim adurentia cruſtam inducunt; Cau-
ſtica, quæ etiam carnem aliquando arrodunt; Pſilothra, quæ
pilos ex tirpant, & , ſi cuti diutius adhæreant, eam exulcerant; at-
que huiuſmodi non pauca, quæ inter calida recenſentur, non qui-
dem *Actu*, ſed *Poteſtate*, vbi Cauſas caloris Æquiuocas eſſe reſ-
ponderit, factum ſatis putabit quærenti, Qua ratione effectus il-
li eueniant. At ſi interrogando vrgeas, quomodo calor i le geni-
tus non proximas tantùm particulas afficiat, ſed ad remotas
progrediatur, vix tandem probabile aliquid afferet, niſi in hanc
eandem particularum calidarum perrepentium hypotheſim de-
ueniat.

Maur. Haud equidem cauſis æquiuocis generatim acceptis li-
tem intendo; res enim eſſet inſinitæ quæſtionis: ſed quod ad Ca-
lorem attinet, omnia, quæ incaleſcunt, ab igniculis calefieri exi-
ſtimo in illo corporte comprehenſis, quod virtute calidum dicitur,
non Actu; dicitur autem calidum virtute, non quia igniculis ca-
reat, ſed quia illi ita à reliquis particulis cohibiti, vt pro ſuo in-
genio agitari nequeant, ſenſum non mouent, mouebunt autem il-
lico, ac libertate donati ſe agitare valebunt: atque adeò idem eſt
calefaciendi modus, videlicet per immiſſionem igniculorum, ſiuè
quid Re, ſiuè Poteſtate calidum dicatur.

Grad. An corporibus, quibus caloris poteſtatem attribuimus,
ita igniculos Natura ingenuit, quemadmodum ſilicibus & chaly-
bi ſemina flammæ inſeruit? Nullus enim dubito, quin ignis tan-
quam ex promptuario educatur è venis ſilicis, aut ex chalybis po-
ris, aut ex vtroque, quando ex eorum colliſione excitantur ſcin-
tillæ. Neque mihi quiſquam perſuadeat ex attrito aëre ignem gi-
gni, cum non rarò emicantes ſcintillæ ſulphur manifeſtè redo-
leant, incluſum vtique in ſaxi viſceribus: quinimmo etiam ex
chryſtallo, ſi chalybe percutiatur, ſcintillas erumpere ſulphu-
reum quid redolentes ſæpiùs deprehendi; cumque chryſtallus in
hexagonum priſma exurgat, deinde in pyramidem hexagonam

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer