Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. ue Dialecticis commentationibus non immorari diutiùs, ſed inue-
ſtigare & perſcrutariea, quibus in caloris cognitionem pro noſtro in-
ſtituto deueniamus.

Maur. Non tamen fruſtra & inutiliter digredi à propoſito viſi
ſumus: cum enim id quod re, ab eo quod virtute calidum dici-
tur, aliqua tandem ratione ſecernere opus ſit, vſui eſſe poſſunt,
quæ de Inſitis, Abundantibus, atque Effluentibus igniculis in-
dicauimus.

Grad. Celeberrima hæc eſt tum apud Philoſophos, tum apud
Medicos Diuiſio: Nam *Actu* calida dicuntur, aut frigida, quæ
id, quod eſſe dicuntur, actu quaſi abſoluto & præſente obtinent
adeò expromptâ energiâ, vt primo quoque contactu ſenſum affi-
cere poſſint eâ qualitate, qua prædita ſunt: ſic actu frigida gla-
cies, actu calidum ferrum candens. *Poteſtate* verò calida aut fri-
gida ſunt, quæ primo contactu potiùs contrariè affecta videntur,
ac dicantur, nec eorum vis percipitur, niſi excitetur, vt in actum
prodeat: ſic vinum Creticum ex lagenâ niuibus obſitâ deprom-
ptum, tangenti frigidum eſt, in ventriculo demum calorem ex-
citat: è conuerſo calida ex cucurbitis pulmenta æſtate comedi-
mus ad refrigerandum; propterea & calidum vinum, & frigidam
cucurbitam pronunciamus Virtute & Poteſtate. Quo quidem in
vocabulo conſentimus omnes: ſed cum ex Philoſopho quodam
non inerudito aliquando quærerem, quî fiat, vt epoto liberali-
ter vino generoſo (non tamen admodum frigido, ne mihi antipe-
riſtaſim aliquam obtruderet) adeò quis incaleſcat, id quod non
contingit eâdem copiâ dilutius bibenti: poſtquam multa dixiſſet
de Cauſis Vniuocis & Æquiuocis, vinumque non formaliter cali-
dum cauſam caloris æquiuocam eſſe ſtatuiſſet, inæqualem effi-
ciendi facultatem meraco atque diluto ineſſe pronunciauit, quem-
admodum neque æqualiter ſenſum tactûs proritant, aut calefa-
ciunt, quæ calida dicuntur *Actu*, ſi alia intenſiùs, alia remiſſiùs
ferueant. Meraciſſimo tamen hoc vocabulo *Cauſæ æquiuocæ* de-
pulſa non eſt ſitis cognoſcendi proximam cauſam familiariſſimi ef-
fectus: familiariſſimi, inquam, nam qui meæ cymbæ ad puppim
præeſt nauicularius, in proximo ænopolio, ne me otioſus expe-
ctet, cum ſuis combibonibus hanc horam terit, vt quotidie
ſolet.

Dand. Si quem hoc vocabulo *Cauſæ Aquiuocæ* contentum eſſe

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer