Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De his quæ Virtute Calida dicuntur. rùm, quemadmodum præter diuerſi generis particulas, quas in-
uicem complicatas in vnum corpus Natura coagmentauit, alias
etiam illis inſeruit, quas pro ſuo vnumquodque ingenio exha-
laret (vt multorum corporum odoræ expirationes teſtantur) ci-
trâ corporis ipſius diſſolutionem; ita quoquè, ſi quæ ſint corpo-
ra à Naturâ conſtituta, vt ſenſum tactûs illicò calore feriant, ac
attrectentur (cuiuſmodi ſunt animalium viuentium carnes) præ-
ter igniculos, è quibus illorum temperatio conſtat, alios parti-
culis immiſtos continent, quos in proxima corpora immittant,
quin vlla corporis miſti particula pereat. Hos igniculos, quos ap-
pellare liceat Abundantes, atque Effluentes, ſiquis corporis mi-
ſti Accidentia eſſe dixerit, eo quod illorum diſceſſionem Natura
permittat, non repugnabo; nunquam tamen corpori illi *per acci-*
*dens* & præter Naturæ inſtitutum, quaſi fortuitò & caſu, ineſſe
conceſſerim.

Grad. Inire poſſes gratiam non mediocrem à Philoſophis illis,
qui vim eſſiciendi eſſe aliquid aſſerunt naturæ additum, & corpo-
ribus inanimatis facultates effectrices ſtatuunt accidentales: ex
illis ſcilicet, quas indicaſti, expirationibus initium habere viden-
tur mutationes, quæ tanquam efficienti tribuuntur corpori, ex
quo expirationes illæ prodiere. Neque graue, vt ego quidem ar-
bitror, illis eſſe deberet huiuſmodi accidentibus tribuere faculta-
tem gignendi corpora, quorum cauſam ægrè aſſignamus. Sed
pleriſque eorum non placet hanc, qua nos progredimur, philo-
ſophandi ſemitam terere, tardis quidem & hebetibus, vt ipſi
aiunt, ſatis commodam, ingenioſorum autem acumine minimè
dignam.

Dand. Suis ſe compungant acuminibus Metaphyſici, dum con-
torta & aculeata ſophismata vltro citròque vibrantes diu pugnant
abſque victoriâ. Delectabar & ego aliquando hoc certamine, in
quo ſinè cunctatione verba dare difficile non erat, modò præcur-
rentibus conſequentia afferrem; vacuus ſcilicet periculo & metu,
ne me falſitatis redargueret Natura. At vbi mentem ad res natu-
rales Phyſicè examinandas tranſtuli, rem difficultatis adeò ple-
nam ac laboris inueni, vt non rarò effectum cum cauſa # ; conſen-
tientem non inueniens animum abiecerim; deſperatio ſiquidem,
vt aiebat Tullius, eſt *ægritudo ſinè vllâ rerum expectatione melio-*
*rum. * Quare ſatius fuerit his de Accidente ſiuè Metaphyſicis, ſi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer