Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. lorica ipſa, quæ accidit homini, quem loricatum conſtituit,
Therſiti primùm, deinde Achilli poteſt accidere. Primum Ac-
cidentium genus *Metapbyſicum*, ſecundum *Phyſicum* indigitare
aliquibus placet. In vocibus non hæreo; modò inter nos con-
ueniat vtrumque genus cum naturâ coniunctum & Phyſicum
quid eſſe, nec alterum ſolâ mentis intelligentiâ fingi, alterum
reipſa conſiſtere; quamuis primum fortaſſe aliquando ſolius ra-
tionis opificio ſeiungatur à Naturâ, cui eatenus ineſſe intelligi-
tur, quatenus illius notio cum naturæ notione quaſi conſequens
iungitur, ſecundum autem genus (quod Phyſicum dicitur, quia
propriam habet naturam, cui nexu non ſolubili cohæret) ſi ad
aliam naturam referatur, cui adueniat, & à qua recedat, poſſit
ab illâ ſeparari.

Dand. Hìc, ſi ſatis intelligo, Naturas ipſas ſimplices & pri-
mas, ex quibus poſtmodum corpora miſta temperantur, conſi-
deras, quatenus aliæ quidem ſuapte naturâ præditæ ſunt illa
mòbilitate, quam calori tribuimus, aliæ verò huiuſmodi mo-
bilitatis expertes ob idipſum calidæ fieri dicuntur, quia cum
illis ſociantur. Quod ſi nexu nullo inter ſe copulentur, ita vt à
ſe inuicem facilè diſiungantur, quemadmodum in aquâ feruen-
ti obſeruamus, illa naturarum ſimplicium commiſtio non ex ijs
eſt, quæ decretis Naturæ primario loco ſtatutę ſunt, ſed quæ
ſecundum locum obtinent; ideoque, quarum particularum pro-
pria non eſt mobilitas, per accidens incaluiſſe dicuntur: aſſum-
pto extrinſecùs calore quaſi fortuito. Sin autem particulæ illæ
eo nexu non ſponte ſuâ diſſolubili ex Naturæ inſtituto iungantur,
vt in tertiam ſpeciem coëant, licèt, quæ calidę non ſunt, ſin-
gillatim acceptæ, calorem ſuſcepiſſe videantur, quia tamen, ſin-
gularibus notionibus depoſitis in vnam coaluere notionem, quæ
cunctas illas diuerſi generis naturas complectitur, non aſſumptus
dicendus eſt calor, ſed ingenitus corpori miſto, quod particulis
ſuapte naturâ calidis omnino carere non poteſt. Quapropter tunc
ſolùm corpori miſto accidit incaleſcere, quando igniculorum men-
ſuram accipit, quæ cœteris particulis non pro ratâ portione reſpon-
dens cum illis non nectitur, quamuis inter patentia corporis inter-
ualla ſoluti vagentur igniculi.

Maur. Ita ſanè, quod quidem ſpectat ad Accidentis ratio-
nem, quod abeſſe poteſt citrà interitum eius, cui accidit. Cęte-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer