Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De his quæ Virtute Calida dicuntur. *nâ caliditate: bæc autem eſt, quæ ambientis. * Et paulo inferius. *Exeunte enim proprio calido coëuaporat quod ſecundùm naturam*
*bumidum. * Vtique corruptio caliditatis à caliditate non poteſt
eſſe expulſio qualitatis à qualitate eiuſdem generis: contraria
enim ſe viciſſim expellunt: neque diceretur exire calor, ſi periret. At igniculos exire ab igniculis alijs validioribus protruſos, nihil ha-
bet difficultatis.

Maur. Ambiguum mihi videtur *Accidentis* vocabulum, & no-
tio duplex. Si quid enim naturæ cuipiam accedere intelligatur,
ſiue proprium, quo carere illa neutiquam poſſit, ſiue aliunde
aſſumptum, id illi accidere dicitur: eam videlicet vtrumque
communem habent notionem, *alicuius eſſe*, quod illis affici dica-
tur; ideò in Scholis Accidens audit *Entis ens. * Sic ab Ariſtotele
*Potentia* inter Qualitates idcirco refertur, quia Potentiæ notio
euolui nequit, quin aliquid intelligatur, cui potentia tribua-
tur, qua potens ſit: eſto, re ipſa nequeat potentia auelli à natu-
râ, cuius eſt potentia. Item Accidentia recenſens Philoſophus
numerauit Habitum; veſtis enim non eſt niſi ad aliquem induen-
dum inſtituta; quę tamenita alicuius eſt, vt etiam per ſemetipſam
conſiſtere poſſit, ſi nemo eam induat. Quæcunque igitur aliquid
quoquo modo afficiunt ſiuè propria, ſiuè aliunde aſſumpta, il-
lius accidentia dici poſſunt. Hinc apud Quintilianum lib. 5. cap. 10. *Cauſa, tempus, locus, occaſio, inſtrumentum, modus, & cœte-*
*ra ſunt rerum accidentia. * Quapropter calor, quem diximus in
igniculis eſſe vim & facultatem ſeſe agitandi ac cœtera com-
mouendi, accidens vtique eſt igniculorum, quorum in poteſtate eſt
agitatio & commotio, quamuis ab illâ naturâ facultas huiuſmodi
ſeiungi nequeat, cuius eſt proprietas. In ferro autem aſſumptus
ex igne calor, accidens pariter eſt, non tantùm quia ferro tribui-
tur, ſed etiam quia ferrum ita calore imbuitur, vt eo carere poſ-
ſit. Quæ ad primùm illud genus ſpectant Accidentia, à ſubiecto
in ſubiectum migrare nequeunt; propterea ferrum calidum non
habet facultatem ſe agitandi, quæ ab igniculis in ferrum tran-
ſierit: ex ſecundo verò genere Accidentia aliunde aſſumpta, ex
vno in aliud corpus commigrandi poteſtatem habent. Loricæ
ferreę accidit ſanè figura, ſi ferri natura ſpectetur (quamuis 10-
rica, quà lorica eſt, figuram neceſſariò quaſi formam contineat)
quæ quidem figura ex ferro in aliud quidpiam tranſire nequit; at

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer