Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. pateticorum ſcholis aſſueti ne audire quidem ſuſtinebunt. Ego
verò cum illis pacem habere quam maximè cupio; vt enim aiebat
Cicero, *Nomen pacis dulce. eſt; & resipſa ſalutaris. *

Dand. Neque nos bellum aduersùs Peripateticos ſuſcipimus; ita eorum placitis acquieſcimus, vt offucias veritati offundi non
patiamur. Accidentia ſolum vertere non iubemus; immò, vbi
non in alieno degit calor, inde nunquam migrare permittimus. Inſitus eſt igniculis calor, videlicet innata vis ſe agitandi, & cę-
tera commouendi; neque ab igniculis ad alias naturas tranſit hæc
facultas, vt accidens de ſubiecto in ſubiectum transferri dici queat: eſto, igniculi ipſi plura ſubinde corpora quaſi inquilini peruagen-
tur, quæ ex hac igniculorum immiſſione incaleſcere dicuntur. Sic
& aridam tellurem decidentibus pluuijs humeſcere dicimus, quin
ab aquâ recedat humiditas, vt in terram transferatur. Albario
parietum tectoria illinuntur, glaſto cęruleum colorem pannis in-
ducunt infectores; ſaccharo imbuuntur amari immaturorum au-
rantiorum cortices, vt dulceſcant; odoramentis vina condire
antiquis placuit: Colorem igitur, ſaporem, odorem corpora ac-
cipiunt abſque hac, quam times, accidentium tranſmiſſione, ſed
ſola corpuſculorum, quibus aut color, aut ſapor, aut odor con-
gruit, immiſtione: quidni pariter idem in calore contingat? Cer-
tè Ariſtoteli non eſt viſum abſonum, calorem ad interiores cor-
poris partes compelli, quando non eſt adeò validus, vt frigori
reſiſtat: Nam in lib. de admir. auditionibus num. 48. ait. Τὸν
Κασσίτερου τὸυ Κελτικὸν τήκε θαε φασί πολὺ τὰχιον μολύβδου. σημ{εῖ}ον δὲ τῆς ἐυτηξίας, ὄτι τήκε θαε δοκ{εῖ} Καὲ ἐν τῶ ϋδατι. Χρώ-
ζ{ει} γ\~ουν, ὠς ἔοικε, ταχύ. τήκεταε δὲ Καὲ ἐν τ\~οις ψύχεσιν, ὅτε γέ-
νοιτο πάγη, ἐ@κατακλ{ει}ο {ue4v}; ον ἐντὸς, Καὶσ{uv}ωθου{ue4v}ύου τοῦ θερμοῦ
ἐνυπάρχοντος ἀυτῶ, διὰ {tn4v} ἀθέν{ει}αν. *Stannum Celticum lique-*
*ſcere dicunt multo citiùs plumbo. Signum autem facilis lique fa-*
*ctionis, quod liqueſcere videtur etiam in aquâ; colorat enim,*
*vt conſtat, celeriter. Liqueſcit verò etiam in algoribus, quando*
*fit gelu, incluſo intus & compulſo calore ipſi inexiſtente, propter*
*debilitatem. * Quomodo autem intus compelleretur & includere-
tur calor, ſi non eſſent corpuſcula, quæ ad interiores partes
commigrarent? Et lib. 4. Meteor. cap. 2. definiens Putrefactio-
nem Philoſophus ait, *Putrefactio eſt corruptio eius, quæin vno-*
*quoque bumido propriè & ſecundùm naturam, caliditatis ab alie-*

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer