Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quinta. res calentis manûs igniculos ad celeriorem motum extimulare, ſed
potiùs eorum agitationi moram inferunt frigidæ expirationes, quę
neruorum fibrillas dum vellicant, ſenſum frigoris efficiunt; contra
verò in gelidam manum, quam ſpiritus languidè pererrant, vbi
ſe inſinuauerint igniculi illi paulo concitatiores, iuuant ſpirituum
motum, & vincula laxant, quibus fibræ arctiùs conſtringebantur,
adeòque ſenſus caloris efficitur. Neque fortè aliunde petenda eſſet
cauſa, Cur *Demophon, qui Alexandro menſæ ſtructor erat, cum*
*ad Solem ſtabat, aut in balneo erat, algebat, in vmbrâ autem*
*caleſcebat*, vt refert Sextus Empiricus lib. 1. Pyrrhon. Hypot. cap. 14. §. de ſecundo modo.

Maur. Nimijeſſemus, ſi perſequi ſingula vellemus, quæ de fri-
gore explicari poſſent ex hac, quam innui, hypotheſi petitâ ex
virtute elaſticâ ſe conſtringendi. Vtique nemo ignorat, quan-
tum igniculorum Sali infit, & Aquæ ardenti ex Spiritu vini recti-
ficato, vt aiunt: ſi tamen (vt in æſtate conſueuimus ad ſedan-
dos ſitis feruores) niui congeſtæ circa vas plenum aquâ, vt con-
glaciet, commiſtus fuerit Sal, & multo magis ſi nix illa Aquâ
ardente aſpergatur, aqua in vaſe, vt plurimum metallico, in ſo-
lidiorem glaciem concreſcit, quàm ſi ſolâ niue obrueretur. Acui
vim frigoris in niue, aſſerunt omnes; Id autem vt explicem, ſi
quis me vrgeret, dicerem, à Salis & Aquæ ardentis igniculis
ſpiritus in niue frigidos agitari, & propelli in vaſis poros, quos
faciliùs ſubeunt, cum à figurâ ſecundum Naturam curuatâ in quaſi
directam fuerint reflexi per vim ab igniculis illos commouentibus,
ſecumque rapientibus intrà aquam; à cuius naturali frigore dum
cohibentur igniculi, tanto validiùs niuales halitus ad priſtinam fi-
guram redire conantur, quanto maiorem paſſi fuerant vim ab igni-
culis Salis & Aquę ardentis: ac propterea validiùs conſtringunt
aquæ particulas extrudendo igniculos; qui vagè diſiecti, & in
paruulos quoſdam manipulos coacti, dum collatis viribus mo-
tum tentant, intercluſi bullas plurimas immiſcent glaciei, quæ
idcirco in molem maiorem excreſcit, quàm eſſet aquæ ſolutæ ma-
gnitudo. Hinc aiebat Cicero de Nat. *Aqua neque conglaciaret*
*frigoribus, neque niue pruinaque concreſceret, niſi eadem ſe ad-*
*miſto calore liquefacta diffunderet. * Sic & Ariſtoteles lib. 4. Me-
teor. ſumm. 3. cap. 2. *Corporum*, inquit, *quæcunque concreſcunt, & *
*indur antur, bæc quidem à calido patiuntur boc, bæc autem à fri-*

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer