Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Calore. num, aut plumbum; particulæ enim metallicæ in vaporem ſolu-
tæ particulis Mercurij penitus commiſtæ, dum ceſſante calore
extrinſecùs aſſumpto redeunt ad ingenitum frigus, complicantur,
& natiuam duritiem ſibi reparant, permiſtas Mercurij particulas
cohibent, ne fluant. Cum itaque naturæ omnes ſimplices, ſint
aut calidæ, aut frigidæ, & pro diuerſâ earum ſpecie varijs ſint
præditæ magnitudinibus & figuris, aliæ præ alijs ad ſe validiùs & celeriùs agitandum aptæ ſunt tum mobilitate ſuâ, tum figurâ & mole minus impedimenti inueniente à particulis, in quas incur-
runt, prout calidiores cenſentur: & viciſſim prout frigidiores
ſunt, aliæ præ alijs ſe difficiliores præbent, vt igniculorum im-
pulſu diſtorqueantur, atque ſi multâ vi impetitæ fuerint, ſe
poſtmodum validiùs reſtituunt, & quamproximè priorem figu-
ram recipientes intercludunt ſpiritum, quem arctè conſtringunt
incluſum, ne auolet. Quemadmodum ſi ferream lamellam in
circulum (non tamen ferruminatis extremitatibus) contortam, in
chalybem temperaueris, tum illi ex cupreis filis paulo craſſiorem
faſciculum celeriter intruſeris, illa quidem aliquantulum dilata-
tur recedentibus à ſe inuicem extremitatibus, ſed ingeſta fila ar-
ctè complectitur. Quoniam verò initio Naturæ huiuſmodi calidę
cum frigidis complicatæ adhuc luctantur, atque ab alijs ignicu-
lis pelluntur & agitantur, in ſimiles alias calidorum & frigidorum
complexiones incurrunt; ex quo impulſu, conflictu, ac tritu
in tenuiores particulas comminutæ exquiſitiùs permiſcentur, & in vnam naturam temperantur. Porrò vbi in molem ſatis conſpi-
cuam, vt ſenſu tactûs percipi queat, coaluerint naturæ illæ per-
miſtæ, tum calorem, tum frigus habent inſitum, quo carere
non poſſunt, quin tota compages, pereunte ſpecie, diſſolua-
tur: Sed & præterea igniculos atque frigidos halitus continent,
quos ad rerum viciſſitudines ex Naturæ inſtituto efficiendas pro re
natâ expirent, prout illi aut ſponte ſuâ agitati erumpunt, aut
extrinſecùs excitati euocantur. Ab harum aut illarum expiratio-
num copiâ, quatenus ex contactu ſenſum mouere poſſunt, ca-
lidi aut Frigidi nomen inuenerunt corpora. Hinc ſi duæ manus,
altera calida, gelida altera, idem corpus tepidum contingant,
illi frigidum, huic calidum apparet; cum enim ex tepido cor-
pore erumpant vnâ cum frigidis expirationibus languidiores & pauciores igniculi non admodum agitati, non valent concitatio-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer