Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quinta. nuli latera, non contemnendo ab œconomis rei lignariæ com
pendio. Ariſtoteles quoque Sect. 2. Probl. 29. *Cur*, inquit, *in cal-*
*darijs tum magis ſudamus, cum tempus frigidum ſit? An quo-*
*niam calor propter frigoris obſistentiam foras euadere non po-*
*test? arcetur enim: verùm intus ſe peruoluens, ac inſidens, bu-*
*morem ſoluit interiorem, ſudoremque ex eo producit. * E conuerſo
autem in Atlante Sinico in XIII. Prouincia Quangſi pag. 145. *Hau mons ad Tolin eſt; frigidus dicitur, eo quod propter frigus*
*nimium ab hominibus inhabitari non poſſit, cum tamen intrà*
*Zonam Torridam ſit. * Quid igitur montanum illum aërem Solis
ardoribus æquè expoſitum, ac reliqua circùm regio, adeò fri-
gidum facit? niſi quia frigidæ montis expirationes aĕri commi-
ſcentur: quid enim prohiberet, quin aĕr ſaltem intepeſceret? niſi quia tam multi ſunt huiuſmodi halitus, tamque valida vis
eorum elaſtica, vt illos agitare, & diſtorquere nequeant ſpiritus ca-
lidi à Sole immiſſi.

Dand. Huiuſmodi frigidos ſpiritus eâ figurâ præditos eſſe,
quæ calore commouente nonnihil præter naturam mutari poſſit,
mihi facilè perſuades: Non ſolùm enim mirari deſino cum qui-
buſdam, Cur Hæmatites atque Epheſtites in lebetem depoſitus
aquam feruentem refrigeret, quia ſcilicet calore vrgente educti
ex lapide halitus complectuntur igniculos aquæ permiſtos, ne-
que eos agitari permittunt; adſtringendi quippe vim hæmatiti
ineſſe non eſt dubium, nam coti madefactæ attritus facultatem
habet ſiſtendi ſanguinem, vt ex Galeno, Dioſcoride, & Plinio
conſtat: & fortaſſe huiuſmodi halitus ita ſe inſinuant in venas
& in ſanguinem geſtantis hunc lapidem, vt ſanguis non incale-
ſcat vltra modum, & potuerit Mylius ſcribere geſtantes Hæma-
titem à feruore Solis non lædi. Verùm etiam mihi videor non ob-
ſcurè intelligere, quo artiſicio Natura varias ſpecies componat,
& miſceat in vno corpore, dum igniculi primo impetu irruentes
luxant frigidos ſpiritus & intorquent, hi verò ſe reſtituentes vir-
tute elaſticâ manum inijciunt igniculis, quò non adeò celeriter,
aut omnino non agitentur: ſic virgultum à profluente inflecti pri-
mùm videmus, ſeque poſtea erigere contra vim aquæ currentis. Neque aliter accidere videtur, quod Argentum Viuum concre-
ſcat & ſolidetur, vbi combiberit calidum vaporem metallicum,
quem expirant liquidum & fuſum cuprum, aut ferrum, aut ſtan-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer