Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis nobilitate. crum, quaſi Numen in locis, quæ Procopius πυρέια vocat, venerari
ſolitos: Perſeus ſiquidem, vt Chronicon Alexandrinum habet, ali-
quando fulmine attonitus ignem accendit, diligenterque ſeruatum
in Perſidem cum Ignis religione intulit: quam etiam tum vigere a-
pud regionis illius incolas teſtatus eſt S. Io. Chryſoſt. hom. 4. ad pop. Immo & Turcas Perſarum ſucceſſores *Stolidè Ignem colere* author
eſt Simocatta lib. 7. cap. 8. Et ſanè iuuat hìc Ethnicorum hominum
inſaniam ſecum pugnantem animaduertere: Nam, ſi quidem adhi-
benda eſt Ariſtoteli fides ſcribenti lib. de admir. audit. nu. 33. *in Pſit-*
*tacinæ gentis ac Perſidis confinio, ignis ſincerâ flammâ ardet; quade*
*cauſa Perſarum Rex ad hunc culinas molitus eſt*. Proh quale, quan-
tumque munus, quo fungeretur, Deo ſuo detulerunt! Quem tamen
in culinæ ſordes coniecerant, vt præcipuum Deum tam religiosè co-
lebant, vt cremare corpora ducerent nefas, ne ſe cadaueris conta-
gione Deorum maximus contaminaret, vt refert Alex. ab Alex. lib. 6. genial. dier. cap. 26. Contra verò animorum ſqualorem detergen-
dum igni obijciebant Chaldæi; quorum animos tam altè imbuerat
impia ſuperſtitio, vt filios conſecraturi perignem traducerent, qua-
ſi eos ſuo numini traderent expiandos. Cuius ſceleris arguitur A-
chaz lib. 4. Reg. cap. 16. 3. qui *filium ſuum conſecr auit transferens per*
*ignemſecundùm idola Gentium: * contra quàm præceptum fuerat
Deuter. 18. 10. *Necinueniatur in te, qui luſtret filium ſuum aut fi-*
*liam, ducens perignem*. Quam pariter ſuperſtitionem apud Roma-
nos Paſtores flammam tranſilientes, ad morbos à pecore pellendos,
viguiſſe in Palilijs docet Ouidius lib. 4. Faſtorum.

Moxque per ardentes ſtipulæ crepitantis aceruos
Traijcias celeri ſtrenua membra pede.

cuius moris cauſam reddens canit,

Omnia purgat edax ignis, vitiumque metalli
Excoquit; idcirco cum Duce purgat oues.

Verùm nihilæquè reformidat ignis at que aquam: adeò vt non tam
tragicè, quàm verè dixerit Æſchylus, *Compeſce aquam ignis ſuppli-*
*cium: * quis enim ignoret ignem a quâ extingui? Quid Numini huic
tam ſplendidè mendaci contigerit, lepidum eſt, prout apud Ruffi-
num lib. 2. hiſt. cap. 26. legimus. Ignem Deum ſuum circumferebant
Chaldęi, vt cum cæterarum Prouinciarum Dijs eâ conditione con-
fligeret, vt, qui viciſſet, ab omnibus haberetur Deus. Iamque trium-
phum victoria, quæ natura inſolens atque ſuperba eſt, ſuadebat, reli-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer