Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quinta. bumine illitas manus, deinde Alumine inſperſas nihil ab igne lę-
di docent. Neque defuit, qui tantam vim Alumini aduersùs
ignem tribueret, vt hominem aſſereret abſque noxâ conflagratu-
rum ita, vt totus ignitus appareret, ſi liniatur Alumine, tum
Sulphure inſpergatur. Alios audiui præſcribentes puluerem Amian-
ti, calcem exiccatam, oui albumen, ſuccum Altheæ, Hyoſcia-
mum, & Pſillij ſemen miſceri, ſimulque omnia vſque eò contundi,
dum vnguinis formam accipiant, quo illitæ manus ignem impune
attreſtare poſſint.

Dand. Magnificam hanc agyrtarum ſupellectilem alijs, ſi pla-
cet, excutiendam relinquamus. Iudicare difficile eſt niſi exper-
tum; in me ipſo autem experiri prorſus renuo. Perge potiùs, Mau-
rocene, & , ſi quid habes, indica, quo frigoris appulſus ad ſenſum
habeamus exploratos.

Maur. Calor atque frigus percipiuntur ſenſu tactûs, qui ferè per
vniuerſum corpus explicatur; neque dubium, quin ſenſûs motio ad
neruoſum genus pertineat. Id verò vt probabili aliqua methodo
exponerem, concipiebam aliquando minutiſſima illa, & , vt ita
dicam, innumera capillamenta, in quæ neruorum caudices poſt
multiplicem ramuſculorum diffuſionem vſque ad extremam cu-
tem demum diuiduntur, perinde ipſius cutis ſtaminibus & ſubteg-
mini interſeri, atque in holoſerico villoſo tenuiſſimi pili eminent. Quapropter in prominulas huiuſmodi neruorum fibrillas in curren-
tes igniculi, ſiue extrinſecùs immiſſi, ſiue ab animalis viſceri-
bus erumpentes, dum illas agitant, caloris ſenſum efficiunt,
blandum quidem ſi titillentur, quaſi leni aurâ commotæ ſegetes
fluctuent, acrem verò, ſi vehementiùs & inordinatè conciten-
tur, quaſi tempeſtate iactatæ ſegetes aliæ perturbatè proſternan-
tur, aliæ per vim à ſolo diuellantur. Qua in agitatione, quemad-
modum frictione excitantur electricæ expirationes, ſpiritus in mo-
rum proni, qui per neruos excurrunt, erumpentes calorem au-
gent. Quod ſi frigidi balitus in extremas illas neruorum fibras
incurrant, non ſolùm igniculorum agitationem impediunt, ſed
elaſticâ vi, qua pollent, ſe recipientes, neruorum extremita-
tem circumplectuntur, atque conſtringunt quaſi vellicantes: ex
quo quædam velut conuulſio oritur, dum ſucci neruoſi, atque
ſpirituum animalium motui moram inferunt, & hi quaſi in fu-
gam retroacti partem continentem exagitant, atque inflant; vn-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer