Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quinta. igniculi aut extruduntur à corpore, quod incaluerat, aut tar-
diùs agitari coguntur (id quod eſt intepeſcere) vtique cauſam ha-
bent, quæ aut illos exigat, aut ſi expellere non valeat, eorum
motui moram inferat: hanc verò cauſam calori proximè aduer-
ſantem Frigus vocamus: porrò cauſam & effectum duo eſſe nemo
negat; atque idcirco igniculorum expulſio, aut eorum tarditas,
à frigore diſtincta intelligitur, licet, cum illo pariter exiſtant. Hinc non ſenſum habet Formalem, ſed Cauſalem, vt ſcholæ
loquuntur, Ariſtotelis dictum lib. 4. Meteor. cap. 3. ſin. *indigentia*
*caliditatis, frigiditas eſt: * aliquid enim motum impediens, aut
igniculos excludens datur; nam ſequenti cap. 4. vbi de Inquina-
tione diſſerit, defectum caliditatis oriri ait, propter multitudi-
nem frigiditatis in humido; adeoque ex Philoſophi mente aliud
eſt caloris priuatio, aliud frigoris copia: Non igitur frigiditas
eſt formaliter ipſe defectus calidi; cum lib. 2. de Part. cap. 2. ex-
preſsè dicat, *Patet frigiditatem aliquam eſſe naturam, non pri-*
*uationem in ijs, quorum ſubiectum calidum per affectionem, ſi-*
*ue paſſionem, eſt. * Quibus ex verbis aliquis fortaſſe non ineptè in-
ferat Philoſopho non aduerſari, ſi quis naturam aliquam inter qua-
litates enumeret.

Maur. An mihi ab æſtate ad hyemem, vobis vrgentibus, tran-
ſeundum eſt, vt inſtituta de Calore diſputatio ad frigus transfe-
ratur? in nimis amplam atque denſam ſyluam nos abſtrudere-
mus, ex qua non facile eſſet exitum reperire; tam multa ſunt,
quæ de frigore in quæſtionem vocari poſſent; & ex vna in alteram,
atque deinceps, dellaberemur. Quapropter vniuerſam frigoris
Naturam inueſtigare non eſt operæ pretium de Igne diſſerentibus. Meum tamen quærentes ſuffragium ne fortè viderer aſpernari, in eâ
pariter profiteor me eſſe ſententiâ, vt frigori naturam ſtatuen-
dam eſſe exiſtimem. Quamuis enim calida frigidis aduerſentur,
& arida humidis, non ea tamen ratione, qua corpora humore
deſtituta areſcunt, quin aliquid præterea ijs addatur, cenſendum
videtur frigeſcere corpora non niſi auolantibus, aut compreſſis
igniculis. Nam ſi corpori cuipiam naturaliter inſitus ſit calor,
quem vtique ſponte ſuâ non abijceret, illique proximum fiat
corpus aliud naturâ & ſpecie ſuâ idcirco frigidum, quod paucu-
los, aut fortè nullos, contineat igniculos, vt illi quidem aiunt,
non ſatis video, quomodo contingat vt corpus frigidum ex pro-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer