Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Calore. membrorum inalgeſcunt, & cutis conſtipatur, antequam, vt
cum Poëtâ loquar (Iuuenal. Sat. 11.) *Noſtra bibat uernum contra-*
*cta cuticula S@lem*, non vtique ſimplex priuatio eſt, ſed aliquid
moleſtiam tactui inferens nimio appulſu: Nam & horror, quo
febrientes corripiuntur, vbi totum corpus intremiſcit, non ex ſolo
caloris ad intima receſſu oritur, ſed cauſam habet. Quis enim
mihi perſuadeat, ſi calente manu glaciem apprehendam, nil
aliud contingere quàm igniculorum, ſiue ſpirtituum diſſipatio-
nem, quorum alijin glaciem ſe inſinuent illam colliquefacientes,
alij ad interiores manûs partes diffugiant, dum cutis contrahi-
tur? An ipſa ſe contrahit cutis ſponte ſuâ? hoc quidem accidit
emaciatis atque areſcentibus, abſumpto & expirante humore,
neque verò vno momento, ſed aliquâ temporis diuturnitate: at
in manu nunc primùm glaciem arripiente nihil huiuſmodi com-
miniſci licet. Aliquid igitur in glacie eſt, aut è glacie erumpit,
quod vim habeat tactum corpus conſtipandi: hoc autem illud eſt,
quod Frigus omnes indigitamus. Memini ante aliquot annos me
legiſſe apud 10: Rodulphum Glauberum in Furnis Philoſophicis
part. 2. pag. 42. ex Lunæ, hoc eſt argenti, chryſtallis elici oleum
lunæ viride, quod abſtractâ omni humiditate reducitur ad ſic-
citatem lapideam: huiuſmodi verò lapis ſoluitur affuſo ſpiritu
vini, vel Spiritu Salis Ammoniaci: qua in ſolutione vitrum adeò
refrigeſcit, vt vix illud manu tenere quis poſſit. Non eſt profe-
ctò tanta vis frigoris mera caloris negatio in vitro, quod etiam
antè, quàm Spiritus vini aut Salis Ammoniaci affunderetur, fri-
gidum percipiebatur: Eſto, animalis membra recedentibus ſpiri-
tibus frigeſcant, licet nihil addatur, quemadmodum & ferrum ab
igne remotum ſpontè frigeſcit abiectis igniculis: attamen tam
magnum frigoris incrementum (ſi priuatio eſſet) vitro acci-
dere nequiret, niſi multo calore pereunte inſignis fieret mu-
tatio; caloris autem notabilis expreſſum veſtigium nullum ex-
tabat.

Dand. Non habebimus, opinor, refragantem Maurocenum,
ſi quid frigori præter nudum vocabulum tribuamus; quamuis
non paucos habituri ſimus aduerſarios, qui ex hoc, quod in-
tenſius appareat frigus, vbi calorem deprehendunt remiſſiorem,
eò adducuntur, vt idem eſſe arbitrentur illud intendi, hunc re-
mitti. Connectuntur hæc quidem, ſed vnum non ſunt: ſi enim

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer