Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Calore. ſecum abripiunt, deorſum reflectuntur pariter cum particulis il-
lis, quæ tenuiores factę faciliùs penetrant in liquorem ipſum: ex
quo fit, vt hic, licèt aliquando ex diuerſorum generum liquoribus
confletur, demum in vnum liquorem perfectè temperetur, & ſi
quæ inerant ſordes, ſeparatim in vaſis fundo ſubſidant. Haud ab-
ſimili ratione ſtomachi calor tam varias eſculentorum atque po-
tulentorum ſpecies digerensin chylum conuertit; ignei videlicet
ſpiritus ventriculum peruagantes ſe inſinuant in ingeſtos cibos,
quos aſſiduâ agitatione ſenſim comminuunt, atque permiſcent. Hoc autem Naturę opus fuis imitatur Ars Digeſtionibus & Fer-
mentationibus: ex quibus arguuntur inepti quidam qui ſalis
vſum in cibis prorſus interdicunt: ſi enim nôſſent, quantum Fer-
mentationem acceleret prudens ſalis, aut alicuius acidi additamen-
tum, intelligerent additas ſoluti ſalis particulas, dum diſiuncta
Spiritus aut Sulphuris corpuſcula congregat & in motum ſuſci-
tat, Spirituum cibis & ventriculo ingenitorum operam iuuare,
adeòque cibos faciliùs fermentari, & aptos fieri, vt in chylum ver-
tantur. Et ſanè abſque hac igniculorum ſiuè Spirituum agitatione
vix intelligi, aut explicari poteſt, quomodo fermenteſcat Mu-
ſtum, atque ſenſim rite permiſtis particulis ad dulcem & ſuauem
maturitatem adducatur vinum depoſitis fœcibus atque ſuperua-
cuo Tartaro: quod ſi in cellas incuſtoditas irrepat æſtiuus calor,
agitatæ fæces iterum vino permiſcentur, quod turbatum corrum-
pitur. Hinc vulgaris illa caloris deſcriptio, quod nimirum ho-
mogenea congreget, heterogenea diſgreget, non eo ſenſu acci-
pienda eſt, quaſi naturas ad ſpeciem eandem pertinentes in vnum
locum cogeret, atque à cœteris naturis ſegregaret; id quod ni-
hil aliud eſſet, quàm miſta corpora diſſoluere, cum tamen in
ijs componendis calore tanquam præcipuo inſtrumento Natura
vtatur. Sic Ariſtoteles lib. 3. de Hiſt. Anim. cap. 20. ad med. *Nul-*
*lum lac*, inquit, *coit frigore, ſed ſerum potiùs trabit, igne ni-*
*mirum omne ſpiſſatur, & craſſeſcit*: Calor ſiquidem coagu-
lum agitans, atque diſpertiens, illud particulis lactis commi-
ſcet; id quod frigus eſſicere nequit: vt autem idem ſequenti cap. 21. docet, *coagulum eſt lac ignem habens intra ſeſe*. Homoge-
neæ igitur Naturæ intelligendæ ſunt, quæ, licèt ſingulæ in di-
uerſis ſpecierum familijs cenſeantur, certo tamen aſſinitatis nexu
iunguntur, vt in vnum quoddam homogeneum temperari va-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer