Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quinta. tunc enim acutior ſonus à percuſſâ chordâ redditur. Alijs quo-
què experimentis vitrum à calore dilatari, vi frigoris conſtringi
deprehenderunt, adeò vt omnes omnino poros quantumuis mi-
nimos à vitro excludere nemo poſſit, qui Phyſicas rationes phi-
loſophando conſectari voluerit: eſto, non adeò ampli ſint pori,
vt per eos aditum aut exitum inuenire valeant humores, neque
odores acerrimi, licèt odores aliquam cum igne cognationem
habeant, nam, vt loquitur Ariſtoteles lib. de ſenſu & ſenſibil. cap. 2. fin. *Odor fumoſa euapor atio eſt, fumoſa autem euaporatio ab*
*igne. * An non quæ per cribri foramina decidunt frumenti ſordes, per
ſubcerniculi anguſtiores meatus vni pollini patentes, exitum non
inueniunt?

Maur. Equidem nullum vaſorum genus igniculis imperuium
agnoſco, cum in omnibus liquores incaleſcant, & ferueant: Si
enim igniculi per vaſis latera, aut fundum, non permeant & tranſeunt in incluſum liquorem, quid facit operculum, vt in ollâ
citiùs incaleſcat, & bullet aqua? & ſi nimis ebulliat, ita vt
iam vaſe contineri nequeat, cur amoto operculo ſubſidens fer-
uorem cohibet? quæ tamen hiante vaſe lentiſſimè calorem con-
cipit. Niſi quia igniculi in operculum incurrentes & reflexi alijs
igniculis occurrunt, atque pariter permiſti incluſo humori in eo
vehementiùs tumultuantur, & bullas excitant, qui detracto oper-
culo in auras abeuntes diſſipantur. Fruſtra nimirum à circumflui
aëris frigore cauſam omnem petas; tum quia in calidiſſimo hy-
pocauſto eadem contingunt; tum quia externum frigus calorem
non rarò fouet, & notauit Plinius lib. 34. cap. 9. *æs omne frigore*
*magno meliùs fundi*; prohibitâ videlicet igniculorum expiratio-
ne. Hinc Hippocrates 5. aphor. 26. aquam, quæ citò caleſit, & citò refrigeratur, leuiſſimam pronunciauit; quia facilè igniculos
admittit, qui & facilè auolant, nullo lentore cohibiti. Nonne
in menſâ quotidie experimur pinguiora inſcula difficiliùs tepeſce-
re, & cœteris epulis vix modico calore tepentibus, artocreis
adhuc feruorem ineſſe? cum ſcilicet incluſi igniculi exitum non
reperiant aut à pingui & lento humore, aut à thecâ prohibiti. Hanc certè igniculorum in vaſe occluſo reflexionem manifeſtam
faciunt Chymicæ Circulationes, quibus liquor ad pręſtantiorem
gradum exaltatur; dum enim vaſis latera ſubeuntes igniculi atte-
nuatas liquoris particulas in ſupremam vaſis Circulatorij partem

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer