Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Calore. ſcat quidem, ſed concretum maneat. Mihi certè dubium non eſt,
an flatu impulſa corpuſcula, quæcunque illa ſint, faciliùs pe-
netrent; iter enim habenti tempeſtate cœli humidiſſimâ & nebu-
loſâ, Borrhapeliote continuo totum ſolidum diem flante, conti-
git penulam quidem omnino madidam in hoſpitium referre ſiccis
interioribus veſtibus; ſed qua parte ventus humidiſſimam nebulam
impellebat in ſiniſtrum latus, nec penula, nèc interiores veſtes
reſiſtere valuerunt, quin humor ad intimam vſque ſubuculam
penetraret. Cum igitur igniculi ſua tenuitate ſuperent humorem
quencunque, haud dubium, quin illi ſe faciliùs inſinuent in an-
guſtiſſimos quoſque meatus, etiam vitri, quod cœteroqui per-
meare nequeunt ſubtiliſſimi ſpiritus Chymicè extillati. Hinc alia
præ alijs vaſa diutiùs igni reſiſtunt, prout impetum ferre va-
lent irrumpentium, ſeſeque agitantium magnâ vi igniculorum: propterea in ignis adminiſtratione certi gradus ſeruandi ſunt, vt
ſenſim illabentes igniculi viam ſequentibus pateſaciant, ne fortè
plurimis initio irruentibus, & nimiâ vi particulas vaſis concu-
tientibus, vaſa ipſa dirumpantur: ideò vitrea vaſa viuo igni ex-
poſita obducuntur luto, quod *Philoſophicum*, ſeu *Sapientiæ* vo-
cant; neque enim hoc tam facilè, ac vitrum, diſſilit, & per-
meantium igniculorum impetum infringit, ne tantâ vi in vitrum
irruant, illudque, quaſi adacti cuneoli, diffindant. Sic in vi-
tream, aut ex Sinenſi cretâ (Porcellanam dicimus) ſcutellam
iniecturi calidiorem potionem, priùs calentem fumum inuerſâ
ſcutellâ excipiunt, vt ſenſim illa incaleſcat, poſtmodum liquo-
rem ipſum calidiorem infundunt, citrà metum, ne ſcutella dif-
fringatur.

Dand. Nunquam ſatis laudata ſolertia ingenioſiſſimorum Aca-
demicorum Florentinorum igniculis peruium eſſe vitrum depre-
hendit, cùm craſſiuſculæ laminæ vitreæ in hyperbolam aut para-
bolam (aut etiam anomalè) inflexæ colligatas intentâ chorda
extremitates ad ſe primùm accedere obſeruârunt (nam & chor-
da flacceſcens grauiorem ſonum reddebat) quando, ad curuatu-
ræ verticem applicato ardenti carbone, igniculi conuexam tan-
tùm vitri ſuperſiciem dilatantes nondum illud ita permeârunt, vt
ad concauam ſuperficiem venerint; ac proinde introrſum reflectunt
ipſas extremitates, quæ deinde diducuntur, cum igniculi ad con-
cauam ſuperficiem penetrauerint, eiuſque particulas dilatauerint;

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer